Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 283 > >|
1ad KM: & permutando, maior DH ad FK, quam LH, ad
MK: hoc eſt, quam BG, ad DH: hoc eſt minor propor­
tio BG ad DH, quam DH, ad FK.
Quod demon­
ſtrandum erat.
PROPOSITIO VI.
Si ſint tres magnitudines inæquales, & aliæ il­
lis multitudine æquales binæque in duplicata pri
marum proportione.
Sit autem minor proportio
primæ ad ſecundam, quam ſecundæ ad tertiam in
primis; erit minor proportio primæ ad ſecundam,
quam ſecundæ ad tertiam in ſecundis.
Sint tres magnitudines A, B, C, & aliæ illis multitudine
æquales D, E, F. quarum ipſius D ad E proportio ſit du­
plicata eius, quæ eſt A ad B: & E ad F, duplicata eius,
quæ eſt B ad C. ſit autem mi­
nor proportio A ad B, quam
B ad C.
Dico minorem eſse
proportionem D ad E, quam
E ad F.
Sit enim vt C ad B,
ita B ad G: & vt B ad A, ita
A ad H.
Igitur G ad C dupli­
cata erit proportio ipſius G ad
B, hoc eſt B ad C: ſimiliter
erit H ad B, duplicata propor­
tio ipſius A ad B.
Vt igitur
eſt H ad B, ita erit D ad E: &
vt G ad C, ita E ad F. Rur­
ſus, quia minor eſt proportio
71[Figure 71]
A ad B, quam B ad C, ſed vt A ad B, ita eſt H ad A

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index