Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
491
491 (454)
492
492 (455)
493
493 (456)
494
494 (457)
495
495 (458)
496
496 (459)
497
497 (460)
498
498 (461)
499
499 (462)
500
500 (463)
< >
page |< < (457) of 525 > >|
494457Ioan. de Sacro Boſco. ſunt. Neque obſtat, quòd Sol ſit in auge, quando eſt in ♋, & in oppoſito au-
gis, quando eſt in ♑.
Alias Saturnus, dum eſt ſub Ecliptica, & in principio ♋,
deſeriberet parallelum remotiorem ab Aequatore, quàm Iuppiter, cum Satur
nus longius a terra, quàm Iuppiter, diſtet.
Quod falſum eſt. Vterq; enim plane
ta, dum eſt ſub Ecliptica, &
in principio ♋, deprehẽſus eſt habere declinatio-
nem grad.
23 {1/2}. deſcribereq; motu diurno tropicum ♋. Non ergo ſequitur,
declinationem maxim am Solis borealem maiorem eſſe maxima declinatio-
ne auſtrali:
& in ſphæra obliqua maximum diem in æſtate long orem eſſe ma
xima nocte in hyeme.
Sequerentur autẽ omuia hæc abſurda, ſi Sol haberet no
tabilem diuerſitatem aſpectus.
Verum nihilominus eſt, centrum Solis in auge
exiſtentis deſcribere motu diurno in ſuo orbe parallelum magis diſtantẽ ab
Aequatore, quàm dum in oppoſito augis exiſtit, quia hic minus diſtantẽ de-
ſcribit:
Sed quia uterque parallelus, propter nimiam Solis diſtantiam a terra,
videtur deſcribi a pũctis, quæ in primo mobili terminãt rectæ lineæ a centro
terræ per augem, &
oppoſitũ augis emiſſæ, ſit ut æqualiter iudicentur ab Ae-
quatore abeſſe, quoad ſenſum.
Ad ſecundum argumentũ Fracaſtorij reſpondemus, Aſtronomos non ſta-
11Solutio 2.
obiectionis
Fracaſtorij.
tuere, Epicycli Veneris ſemidiametrum continere grad.
43. ſed partes 43. ex
ijs, quarum 60.
in ſemidiametro circuli Eccentrici continentur. Ex quo fit, ut
lineæ ex centro terræ emiſſæ, tangentesq́.
Epicyclũ auferant ex primo mobi-
li ad utraſque partes lineæ augis gradus ferme 45.
quot nimirum ad ſummum
Venus recedere uidetur a Sole tã uerſus ortũ, quàm uerſus occaſum.
Sed hinc
non ſequitur, Epicyclum fere ad terram uſq;
pertingere. Cum enim, ut Ferne
lius Ambianas in ſua Coſmotheoria refert, Eccẽtrici circuli ſemidiameter cõ
tineat ſemidiametros terræ ferme 689.
cõprehendet propemodũ ſemidiame
ter Epicycli terræ ſemidiametros 435 {2/3}.
quem numerũ ſi ſubtrahamus ex di
ſtantia terræ ab oppoſito augis, quæ cõplectitur ſemidiametros terræ 674 {2/3}.
fere, continebit interuallũ inter centrũ terræ, & oppoſitũ augis Epicycli, dum
Epicyclus terræ proximus eſt, nẽpe in oppoſito augis Eccentrici, ſemidiame-
tros terræ quaſi 179.
quæ diſtantia plura milliaria cõtinet, quã 640641. Nos
tamcn hanc diſtantiam concaui Veneris ex Maurolyco in 1.
cap. aliquãto mi-
norẽ conſtituimus, nempe terræ ſemidiametrorum 167 {2/3}.
id eſt, milliariornm
600167 {14/33}.
Non ergo Epicyclus Veneris terrã attingit, ſed tanto interuallo
ab ea diſtat, ut commode in eo cęlum Mercurij &
cęlum Lunæ, unà cum om-
nibus elementis includi poſſit Figuram porro propriam cum proportionibus
diametrorum Eccẽtrici, &
Epicycli in Theorica Veneris idem Fernelius de-
pinxit:
ut ex ea quo que facile appareat, Epicyclum Veneris terram non poſ-
ſe attingere, ſed intra craſſitiem Eccentrici orbis immerſum eſſe.
Postbemo pro Epicyclo Lunæ reſpondet Fernelius Ambianas libro cita-
22Solutio 3.
obiectionis
Fracaſtorij.
to, Lunam in Epicyclo circa proprium centrum proprium habere motum,
Epicycli motui conformem, in contrariam tamen partem.
Ex quo motu con-
ſequitur, at Luna ſemper eandem maculatam faciem nobis obuertat.
Neque
hoc mirum uideri debet, &
abſurdũ, quamuis Ariſtoteles ſtellis proprios mo
tus negauerit.
Cum enim φαινόμενα oſtendant, Lunã ferri in Epicyclo, & ſem
per eandem faciem ad nos conuertere, neceſſe eſt, illam proprio motu circa
propriũ centrũ circũuolui, ut ſemper in ſtabili quodã libramẽto permaneat.
Ex his ergo omnibus conſtare arbitror, Eccentricos, & Epicyclos nõ eſſe
adeo monſtroſos, &
abſurdos, ut ab aduerſarijs finguntur, eoſque ab

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index