Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
491
491 (454)
492
492 (455)
493
493 (456)
494
494 (457)
495
495 (458)
496
496 (459)
497
497 (460)
498
498 (461)
499
499 (462)
500
500 (463)
< >
page |< < (458) of 525 > >|
495458Comment. in IIII. Cap. Sphæræ mis non ſine magna cauſa inductos eſſe. Quòd ſi propterea abſurdi ſunt cen
ſendi, quòd diuerſa habeant centra, &
Eccentrici ſecundũ quid habeant inæ-
qualem craſſitiẽ:
Cur non item abſurdũ eſſe dicamus, quod Luna non habeat
æqualem denſitatem, ſed partes habeat alias alibi denſiores, ut eius maculæ
indicant?
Quas aduerſarij, ſi proprijs oculis nõ conſpexiſſent, nõ dubito, quin
propoſitas ab Aſtronomis etiam exſibilaturi fuerint.
Ita illis religio eſt, quic-
quam in cęlo admittere, quod à perfectiſſima uniformitate uel tantillum de-
clinare uideatur.
Quid? quod in Firmamento, quod eſſe quaſi regulam cæte-
rorum orbium Ariſtotelei coguntur aſſerere, ſumma tamen apparet eſſe dif-
formitas tum ex aſtris, tum, ſi veritatem ſequamur, ex Lactea uia?
Cum igitur
hæc tanta inæqualitas in tota cæli profunditate, ſecundum denſitatem, ac ra-
ritatem, ne ab aduerſarijs quidem negetur, cur Eccentrici, &
Epicycli abſurdi
&
monſtroſi, propter ſolam centrorum diuerſitatem, & inæqualem craſſitiem
cenſeantur?
Sed de Eccentricis, & Epicyclis pro loco, & tempore ſatis diſputæ
tum ſit.
Nunc ad intermiſſam expoſitionem auctoris reuertamur.
NOTANDVM, quòd Sol habet unicam circulum, & c.
COMMENTARIVS.
Primvm igitur agit auctor de orbe, & motu Solis dicens, Solem habere
vnum circulum eccentricum, in quo perpetuo ſub Ecliptica deſertur ab oc-
11Cœlum So
lis ex qui-
bus compo
natur.
cidente in orientem.
Quod ut intelligatur, reuocanda ſunt in memoriam ea,
quæ paulo anre diximus, totum uidelicet cęlum Solis, quod idem habet cen
trum cum centro mundi cõmune, diuidi à Ptolemæo, &
recẽtioribus in tres
orbes partiales inter ſe conti guos, quorum ſupremus ſecundum ſuperſiciem
conuexam concentrices eſt mundo, hoc eſt, eius centrum non differt à mundi
centro:
at ſecundum concauam ſuperficiem eccentricus eſt, hoc eſt, aliud cen-
trum à centro mundi obtinet:
Infimus uero orbis uerſa uice ſecundum con-
cauam ſuperficiem mundo eſt concentricus, &
ſecundum conuexam eccentri-
cus:
Tertius denique, qui in medio horum eſt collocatus, ſecundum utramq;
ſuperficiem tam conuexam, quàm concauam eccentricus eſt, eo quòd conti-
guus ſit cõcauæ ſuperficiei ſuperioris orbis, &
conuexæ ſuperficiei in ferioris.
Vnde priores duo orbes dici ſolent eccentrici ſecundum quid, quia ſecundũ
vnam tantum ſuperficiem diuerſum habent centrum a centro mundi;
Tertius
vero intermedius eccentricus ſimpliciter uocatur, in eoque infixus Sol mo-
uetur circa centrum eius ab occaſu in ortum, ita ut centrum Solis deſcribat
in anno circulum quendam ſub Ecliptica, cuius centrum idem eſt, quod cen-
trum orbis eccentrici ſimpliciter.
Hunc igitur circulum appellat hoc loco au-
ctor eccentricum, in quo Sol proprio motu muuetur.
Qvoniam vero iſte circulus diſtinctum habet centrum à centro mundi,
ſeu Firmamenti, efficitur, ut unum eius punctum, quod nimirum oſtenditur
à linea recta, quæ à centro mundi per centrum ipſius ducitur, ſit remotiſſimũ
a terra, &
propinquiſſimum Firmamẽto; alterum uero, quod huic opponitur,
terris uiciniſſimum, &
longiſſime à Firmamento abſit. Illud punctum, ait, ap-
22Aux Solis,
& oppoſitũ
Augis @ d.
pellatur Aux Solis apud Arabes:
Hoc uero oppoſitum Augis.
Deinde docet, Solem ab occaſu in ortum duplicem habere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index