Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
341
341 (304)
342
342 (305)
343
343 (306)
344
344 (307)
345
345 (308)
346
346 (309)
347
347 (310)
348
348 (311)
349
349 (312)
350
350 (313)
< >
page |< < (306) of 525 > >|
343306Comment in II. Cap. Sphæræ lis declinationem, ſiue ad arcum eiuſdem Coluri, qui intercipitur inter cir-
culum Arcticum, &
polum mundi Arcticum, qui etiam arcus ęqualis eſt
maximę Solis declinationi.
Cum enim Colurus iſte, ſicut alij circuli in-
ſphęra, ſit 360.
grad. quarta eius erit 90. grad. Cum igitur maxima So-
lis declinatio ſecundum Ptolemæum ſit 23.
grad. & 51. minutorum, &
totidem graduum ſit arcus, qui eſt inter circulum Arcticum, &
polum
mundi Arcticum, ſi iſta duo ſimul iuncta, quæ fere faciunt 48.
gradus,
ſubtrahantur à 90.
reſiduum erunt 42. gradus, quantus eſt arcus Coluri,
qui eſt inter primum punctum Cancri, &
circulum Arcticũ: Et ſic patet,
quòd ille arcus fere duplus eſt ad maximam Solis declinationem.
COMMENTARIVS.
Colligit ex ijs, quæ dicta ſunt, arcum Coluri interceptum inter Tro-
picum ♋, &
circulum Arcticum, duplum fere eſſe maximæ declinationis
Solis, ſiue diſtantiæ poli zodiaci a polo mundi.
Cum enim, iuxta Ptolemæi
ſententiam, maxima Solis declinatio ſit grad.
23. min. 51. erit arcus ille ferme
grad.
42. Iuxta tamen communem ſententiam hoc tempore maxima declina-
tio Solis eſt grad.
23. min. 30. Arcus autem dictus grad. 43.
DE CIRCVLO LACTEO.
Porro quia præter hos decem ſphæræ circulos Proclus etiam agit de cir
culo lacteo, qui &
Galaxia dicitur, non abs re erit, paucis explicare hoc loco,
quidnam ſit circulus lacteus, &
per quas conſtellationes in cœlo incedat. Cir-
11Eacteus cir
culus.
culus igitur lacteus eſt maximus in cœlo latitudinem, &
ſplendõrem habens
varium, ita ut in una parte maiorem habeat latitudinem, quã in alia;
Itẽ ma-
iorem candorem in una parte, quàm in alia, incedens per Geminos, &
Sagitta
22Vnde pro-
ueniat can-
dor in la-
cteo circu-
lo.
rium, ut copioſiſſime explicat Ptolemæus Dict.
8. cap. 2. Candor vero eius, a
quo lactei nomen habet, prouenit, ut nonnullis placet, ex multitudine nimia
ſtellarum exiguarum, quæ in ipſo continentur, &
ad noſtrũ uiſum diſtincte nõ
perueniunt, ſicut cæteræ ſtellæ.
Ego tamen cum alijs probabilius exiſtimo, La
cteum circulum eſſe partem Firmamenti continua, &
denſiorem alijs partibus
cœli, ita ut lumen Solis recipere poſſit, non tamen ſicut aliæ ſtellæ, quæ ſunt
33Lacteũ cir-
culum exi-
ſtere in Fir
ma mento,
non aũt in
aere.
partes Firmamenti multo denſiores, &
inter ſe diſtantes; quid quid fabulentur
Poetæ de lacte Iunonis, &
combuſtione, quam Sol effecit. Itaque lacteus cir-
culus uere exiſtit in Firmamento, non autem in regione aeris, ut Ariſtoteles
uolebat.
Nã hac ratione nõ cerneretur in quacunq; orbis terreni parte tran-
ſire præciſe per eaſdem ſtellas Firmamenti, quemadmodum neq;
Cometa, qui
in aere exiſtit, in omnibus regionibus ſub eadem ſtella fixa conſpicitur, quod
falſum eſt.
Incedit enim lacteus circulus perpetuo, ut uidere eſt apud Ptole-
44Per quas
cõſtellatio-
nes circulus
@cteus. in-
@edat.
mæum loco citato, &
experientia docet, per Caſſiopeiam, Cygnum, Aquilam
volantem, ſagittam Sagittarij, &
caudam Scorpij, Centaurum, Argonauem,
pedes Geminorum, Heniochum, ſiue Aurigam, &
Perſeum, ut clariſſime

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index