Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 599 > >|
1 20[Figure 20]
Quæ ſint ferramenta metallicorum, quæ uaſa ſatis oſtendi: nunc machinas
exponam, triplices ſunt, tractoriæ ſcilicet, ſpiritales, ſcanſoriæ.
Tractorijs
onera
ex puteis extrahuntur.
Spiritales aerem conceptum ex ore ſuo inflant in
cuniculos
uel puteos: quod ni fiatin nonnullis foſſores laborare ſine magna
ſpirandi
difficultate non poſſunt.
Scanſoriæ ſunt ſcalæ quarum gradibus me
tallici
deſcendunt in puteos: & ex eis rurſus aſcendunt.
Tractoriarum uariæ
& diuerſæ ſunt formæ: & quædam ex ipſis multùm artificioſæ: &, niſi ego
fallor
, ueteribus incognitæ: quæ iccirco inuentæ ſunt, ut & aquæ trahi poſ­
ſint
ex terræ profundo, ad quod nulli cuniculi pertinent: & res foſsiles ex pu
teis
, quos item nulli contingunt cuniculi, uel longiſsimi.
Quoniam uerò puteo
rum
non eadem eſt altitudo, in iſtius generis machinis magna uarietas exiſtit.
ſed earum, quibus onera ſicca ex puteis extrahuntur, formæ quinque potiſsimum
ſunt
uſitatæ, quarum prima ſic conficitur.
Tigna duo, quàm puteus paulo lon­
giora
, collocantur: alterum in fronte putei, alterum in tergo.
Eorum partes ex­
tremæ
habent foramina, in quæ pali, ad imum cuneatiores, immiſsi altius in
terram
adiguntur ut maneant immobilia.
Habent præterea formas, in qui­
bus
incluſa ſunt capita duorum tignorum tranſuerſariorum: quorum unum
dextrum
putei latus occupat: alterum tantum abeſt à ſiniſtro, ut inter ipſa
locus
ſit aptus ad ſcalas affingendas: in horum tignorum tranſuerſariorum
formis
, quæ in media eorum ſunt parte, ſtipites uel aſſeres craſsi infiguntur
& configuntur clauis ferreis: in quorum ſtipitum uel aſſerum caua craſsis la
minis
ferrata conijciuntur ſuculæ capita: utrumque autem caput, ex ſtipitis
aut
aſſeris cauo foras eminens, eſt incluſum in forma alterius capitis ligni lon
gi
ſeſquipedem, lati palmum, craſsi tres digitos: ſed utrunque eius caput latum eſt di­
gitos
ſeptem: in alterum uerò incluſus eſt uectis, teres item longus ſeſquipedem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index