Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 252 > >|
1 41[Figure 41]
Remus in principio motus habeat
poſitionem A B C, ducaturque per
punctum C, in quo remi palmula
recta C G rectos efficiens angulos
in puncto G cum recta per quam ad
motum nauis ſcalmus B mouetur.
Et
eadem recta C G producatur vſque
ad E, ita vt G E ſit æqualis rectæ
B A ( quæ eſt dimidium remi ) rur­
ſus per punctum B ducatur recta Q
B F ad rectos cum ipſa B G, & in
Q B F incidant perpendiculares A
Q C F.
Quoniam igitur triangu­
lorum A B Q & F B C anguli,
qui ad B ad verticem oppoſiti ſunt
æquales, prop. 15. lib. 1.
& anguli qui ad Q & F recti ſunt, tum
latus A B lateri B C, ſunt enim dimidia remi, æquale eſt, erit &
latus A Q æquale lateri F C prop. 26. lib. 1.
Ipſi autem F C recta
B G, latus parallelogrammi oppoſitum, æqualis eſt prop. 34. lib. 1.
A Q igitur erit æqualis ipſi B G ax. 1. Atque tantum ſpatium B
ſcalmus: quantum nauis.
ex antec. Et nauis tantum confecit quan­
tum A caput remi ex hypotheſi.
A autem conficit ſpatium A q.
Igitur B ſcalmus conficiet ſpatium B G. Et quia anguli ad G
recti ſunt, ideo cum ſcalmus peruenerit ad G, habebit remus A C
rectitudinis ſitum E C, quo in loco illius remigationis finis erit.
Sic
igitur palmula C à loco ſuo dimota non fuit, quod demonſtrandum
erat.
Cæterum Nonius hîc aduertit rectam G C minorem eſſe B C
remi dimidio, pro quantitate C T.
Vnde concludit quo tempore
ſcalmus B transfertur in G, palmulam quidem C excurrere in
ipſam longitudinem C T.
Sed neque antrorſum neque retrorſum,
quod Ariſtoteles puto vocauit antè, palmulam diuidere mare, quod
ſolum demonſtrare intendebat.
vbi etiam aduertes lector ex hoc dia­
grammate Nonij & cæteris lineam A L E à capite remi in hac
remigatione deſcriptam, non eſſe ſimplicem arcum: ſed duos, vnum
A L ex motu proprio remi circa B centrum: alterum L E ex motu
conſequente ſcalmi B motum.
quod pulchrè conſentit cum his quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index