Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 1055 > >|
1Quanuis igitur eadem poſsit eſſe ratio continuitatis & diuiſionis in vtroque genere corporum;

atqui natura etiam aliam continui rationem, atque diuiſionis ex motu molita eſt ea continua faciens
quibus vnicum motum aſsignauit totius & partium: illa non continua quorum motus idem non eſt in
toto & partibus.
En tibi corpus inanimum: eodem motu partes agitantur & totum, neque vllus eſt
partium motus, quin ex eo quoque totum moueatur.
Specta animal, in eo potes obſeruare non eſſe
motum eundem neque totius, neque partium: mouetur manus; totum & reliquę partes manent; certo
quodam motu manus concitatur; alio motu pedes aguntur, & crura.
proinde in his ſolis pars per
ſe moueri poteſt, cùm in cęteris, aut cum toto, aut ad eius motum ſolummodò cieri valeat.
Cauſſa eſt,
quòd inanima ſunt continua ſimpliciter; hæc in continuitate retinent diſcontinuationem, & ſunt
adnata & adnexa potius, quae congenita & coëxtenta (liceat enim mihi nunc rem voce magis apta, quàm
polita exprimere) quaſi non extent & pullulent ex vna radice materiæ.
Vides ergo quemadmodum
natura diuidat continua, vel enim ſubiecto & loco diſcludit, vel officio atque virtute.
Proptereà cùm
cęli partes eodem motu non moueantur illis tardius agitatis quæ circulos minores deſcribunt; etiam
ſic cęlum ex officio diuiduum ponere licebit, & illi diuiſionem ea ratione tribuere quæ propria ſit cor­
poris organici, in quo genere etiam reponitur cęlum, ſi non ſubſtantiæ, ſaltem figuræ beneficio: qua­
propter etiam motus eius in primis pertinet ad partes, cùm in cęteris corporibus inanimis extra ſuas
vniuerſitates alioqui pertineat prius ad totum.
At verò cùm organorum certa ſit figura; quamobrem

& certi termini; vel non videatur ex hoc continuum huius generis in infinitum diuidi, ſed in cer­
tis illis terminis, quibus organorum figura coërcetur; vel etiam quòd in cęlo non ſit propter vim
figuræ rotundę pars vlla quæ natura diſtinguatur; ideoque ſumma continuatio, diuiſio nulla.
Verumeninuerò quòd certa ſit figura, & termini, quibus ipſa concluditur; eſt quidem in noſtratibus,
ſed his materiæ priuilegio diuiſio, quæ deducatur ad actum, conuenit in quoque ſigno.
In cęlo termi­
ni ſunt quidem natura diſtincti, cùm ſit ibi pars omnium prima, quemadmodum nos docuit Ariſt. 2. de
Cęlo, & nos poſthàc illo auctore copioſius explicabimus, ſint & partes quæ tempore eodem plus,
minuſúe ſpatij ſenſiliter conficiunt, veluti climata, & ſigna apud aſtronomos; veruntamen ea di­
ſtinctio non ſanè reſpicit locum, ſed virtutem, & officium, atque initia motus, vnde item diſcontinuatio
petitur in natura.
quod ad magnitudinem ſpectat, in ſingulis orbibus continuatio mira. Quocirca
principium motus ineſt in vnoquoque puncto, cùm venerit ad ortum, vbi Deum vetuſtas veneranda
collocauit, vt quanuis etiam 6. Phyſ. partes in eo quod in orbem mouetur; deſignationi ſubiiciantur,
quatenus verſamur in phyſicis; ab his muneribus non videantur eſſe ſeparandæ; neque enim nihilo­
minus ea deſignatio cum rerum natura conſentit; ex quolibet enim puncto motus initium, velocitatiſque.
diſcrimen exiſtet. Ergo & diuiſio ex officio, ac virtute ſpectat vnumquodque punctum in cęlo, ſicut

diuiſio quanti quę reipſa miniſtratur in caducis.
Igitur ex natura, non ex deſignatione & ex officio,
non loci diſtinctione in quolibet ſigno tamen, & per ſucceſsionem obitur in corpore cęleſti diui­
ſio: quamobrem generatim complectitur omnia corpora.
F
G
a c. tt. 31.
32.
H
A
B
C
D
a Lib. de
ſen.
E
F
G
13[Figure 13]14[Figure 14]
Notantur eorum fallaciæ qui contra Ariſtotelis ſententiam de infinitate decreuerint. Cap. XV.
EX his apparet quemadmodum quantum, diuiduum, & infinitum conueniant analogicè corpori
cęleſti, & iis quæ continentur à cęlo.
In noſtratibus enim variabiles termini ſunt & tales, vt ad omnem
punctum accommodentur, in cęlo pleriq ſemper actu exiſtant: hîc diuiſio, ſiquando procedat vlterius,
tollat formam; ibi cum eius ſalute conſiſtat: in his diuiſio deducatur ad actum partibus ſubiecto ſe­
paratis; ibi virtute & officio diſtinctis.
Neque enim officia, quicquid dicat Simplicius, loci ſepara­
tionem flagitant, quae corpus eo tempore non diuiditur in terminos quibus conueniat locus: actu enim eos
eſſe oportet, quod attinet ad molem corporis; cùm huic terminorum generi locus aptetur, & videtur
ea diuiſio contenta eſſe ſola differentia poſituræ cuius beneficio partes, quanuis in corpore conſer­
uentur
, & exiſtant poteſtate, anteriores & poſteriores eſſe cognoſcimus, ſuperiores & inferiores, dextras

ac ſiniſtras, & illis impropriè terminos attribuimus qui notant locum; veluti cum dicimus hîc eſſe
caput, ibi thoracem, tametſi toti propriè conueniunt.
Conſtat etiam quæ fallacia vexarit antiquos,
dum ſectionem in infinitum detrectant, & aliò diuertunt, quae veritas ipſa patiatur.
Etenim poteſtatem
in natura ſemper actu quodam perfecto definiri voluerunt, quod tamen neque neceſſarium, neque per­
petuò verum eſt: itaque eos fefellit ambiguum.
Quis actus ille ſit, & quotuplex, & quæ poteſtas,
antè oſtendimus, dum exponeretur, quemadmodum poteſtas omnis ad actum dirigatur.
Deluſit eos item
figura dictionis, dum quod ſingulis collectim, & indefinitè, omnibus & ſingulis diſtributim conuenire
putant, & quod categorematicè verum eſt, accipiunt, ac ſi verum ſit ſyncategorematicè, quæ omnia vi­
tia tanquam ad ſuum fontem, ad figuram dictionis referuntur.
Ex quibus liquidò conſtat, vt in continuò
poteſtas ad diuiſionem falsò logica reputetur, quę poſita eſt in non repugnantia terminorum, cùm ſit
etiam naturalis.
Idcirco ſumma conſtantia defendemus continuum in infinita continua ſecari, & vt in
continua reſoluitur; ita componi ex illis.
& quemadmodum per infinita ſigna ſecatur; quando fiunt
actu, ſic per illa partes iunguntur, quæ ſunt in potentia, infinita quidem, ſed potentia planè cùm ita
ſint, facilè pertranſiri poſſunt, ſi actu forent, ſigula permetiri oporteret; haud liceret tamen eo, quòd

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index