Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 403 > >|
1ſed exquiſitiſſima cylyndrica connexa. Con­
ſeruatur rima feneſtræ è directo alicuius ta­
bulæ pictæ, ſic vt è loco quopiam cubiculi
per rimam poſſit inſpici, eo verò in loco cy­
lindricum ſpeculum conuexum ſtatuatur ſu­
per tripodem ad planum perpendiculare: in­
de oculum ſic colloca, vt è ſpeculo videre
poſſis tabulam quam extrà poſuiſti: eam
igitur imaginem vt in aere pendentem
videbis inter ſpeculum atque feneſtræ ri­
mam.
Quod ad formam autem attinet: caua ma­
iores oſtendunt rerum imagines, rotunda
multò minore, plana æqualia paulò, iuxta
verò magnitudinem & ſitum magna maio­
res, & prope parua autem procul.
Ergo ro­
tunda prope ſimilia ſunt paruis planis, quo­
niam reflexio exigua ex portione in eis fit.
Concurſus etiam radiorum cum ea, quæ ad
centrum tendit propinquior eſt, quapropter
baſis minor.
Procul ergo grandeſcunt, etiam
vltra ipſius rei viſæ magnitudinem.
Simili­
ter & ob rei ſitum obliquum ſpeculi com­
paratione, vt in ſecundo optices pater meus
adnotauit.
ſpeculum quod
repræſentat
homines vo­
lantes.
Quòd ſi homines volantes videri in ſpe­
culo libeat, vt volare videantur, quatuor ſunt
neceſſaria, vt moueantur, vt brachia agitent:
hæc duo præſtabit homo, quem volantem
videre deſideras, ſeu ipſius fueris, ſeu alij
ſint, quanquam & motum aſſimilare poſſis
ſpeculi motu, ſed non leue eſt hoc incommo­
dum.
Tertium eſt, vt in ſublimi pendeat, ne
terræ hærere videantur: quartum, vt pedes
velut in volantibus auibus cum capite &
brachiis æquidiſtent pauimento: hæc igi­
tur duo ſpeculum præſtabit pulcherrimè.
Duo igitur tigna æqualia ad angulum re­
ctum iuncta, vt rectus angulus in ſublimi
ſit, ac leuia, modum gnominis compones:
iuxta angulum intus duo magna ſpecula pla­
na ex aduerſo æquali altitudine conſtitues,
quæ pendula eſſe ſatis intelligis.
Cùm ita­
que ab his tantùm abſcedis, vt in altero cal­
caneum ad vnguem aſſequaris, ex motu ſe­
cundum rectam lineam, & brachiorum ia­
ctatione, volantem inſpicere videberis.
Vt imaginem
tuam ſimul
accedentem
& receden­
tem videas.
Eiſdem rationibus quas diximus, ſi ſpecu­
la duo ſe contangentia, atque in vna ſuper­
ficie plana, ita collocaueris, vt altero ad te
accedente, reliquam abſcedat: quod fiet ſi ſu­
per ttabe rectè, & ad perpendiculum collo­
catis, vinculum quod inuolutum ſit ſenſim
explicetur: videbis imaginem tuam acceden­
tem in altero, in reliquo retrocedentem.
Quòd ſi dorſum tuum videre velis, ſpeculis
duobus plane id commodè aſſequêris, quæ
quantò maiori fuerint, eò erunt etiam me­
liora.
Primùm retrò collocabis medio ſitu
inter ſupinum & erectum, alterum, ſublimio­
re loco quàm tu ſis, medio ſitu inter pronum
& erectum ante oculos tuos, optiméque
quæcunque in tergo habes videre poteris.
Memineris etiam ſi (gratia exempli annu­
lum ex aduerſo ſpeculo collocaueris, annu­
lus verò & ipſe ſpeculum ſit, velut incluſo
ſaphiro, videbis in ſpeculo imaginem annu­
li, in cuius gemma imago tua apparebit: hoc
autem ex multiplici reflectione continget.
Idem in duobus continget ſpeculis, & mul­
tò maiore miraculo in tribus.
At ſi profun­
da obſcuráque, vt vterum, gulam, cubiculum
tenebroſum videre propoſitum ſit, ampho­
ram magnam aqua plenam vitream colloca
è directo loci, & lumen poſt amphoram, vt

amphora media ſit in recta linea inter lu­
men ac locum quem videre deſideras: inde
omni alio ſublato lumine, oculum tuum col­
loca vbi amphoræ lumen non impedias, lo­
cum tamen inſpicere poſſis, videbíſque cun­
cta vt in luce clara.
Quòd ſi ſub faſtigio do­
mus loca tuto illuminare velis, nec à parie­
tibus excipere lumen ipſum liceat, implu­
51[Figure 51]
uium in tecto è regione oculi conſtitue, &
locum clatrata obducito, tectúmque ipſum
accliue vſque ad medium tegminis impluuij
deducito: ita neque fur, neque imber ingre­
di poterit.
Quomodo
dorſum tuum
ſpectare poſ­
ſis.
Quæ contin­
gant ex duo­
bus ſpeculis.
Quomodo
verum & gu­
lam vide­
mus.
Sunt & qui ſpecula finxerunt tot facies

quot horæ diei ſunt oſtendentia, cuius rei
teſtis eſt Ptolemæus.
Sed & pars imaginis
partem cuiuſque horæ declarabat.
Sit igitur
quadrilaterum, rectangulum, tertia parte
longius quàm latum, diuiſum autem in duo­
decim quadrata æqualia ABCDEFGHK
LM & N: conſtituatur
ſpeculum iuxta eandem
rationem diuiſum toti­
dem interuallis, atque
ſuper eo velamen altius
in A quàm B, & in B
quàm C, & in C quam
D, ita vt D ſpeculum
tangat.
Eadem ſit pro­
portio E ad F, & K ad L,
52[Figure 52]
quæ A ad B, & F ad G, & L ad M, quæ B ad
C, atque G ad H, & M ad N, quæ eſt C ad
D.
Sint verò velaminis partes ita diſtinctæ,
vt altiores poſſint ſenſim transferri ſuper
humiliores, ita vt primò ex A in B, inde
vtraque velaminis pars ex B in C, inde par­
tes omnes in D: quò fit vt cùm grauius fiat
pondus, eò breuiore rota circumferatur, vt
tempora tranſlationum fiant æqualia.
Ad­
dantur igitur horologiorum rotæ ſingulis
tetramorphis, vt ſint tres rotæ, atque in ſin­
gulis diſcrimina æquationum, velut in Pla­
netis, vt motus ſit eò velocior propter ro­
tam breuiorem, quò pondus magis augetur:
ita fiet vt cùm poſt primam tetramorphim
ſecunda, inde tertia detegatur, atque in ſin­
gulis facies ſingulæ, vt pro horarum nume­
ro ac partium, facies ac partes facierum in
ſpeculo videantur.
Hæc autem omnia facilè
in horologiis horarum inæqualium, quibus
Romani vtebantur, perſpiciuntur.
Cùm
enim rota quæ voluitur, axem habuerit ſu­
per quo mouetur extra centrum eius, tanto
celerius mouebitur in parte propinqua axi,
quò axis ab eadem parte à centro rotæ ma­
gis remouebitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index