Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[6.40. None]
[6.41. None]
[6.42. None]
[6.43. None]
[6.44. None]
[6.45. None]
[6.46. None]
[6.47. None]
[6.48. None]
[6.49. None]
[6.50. None]
[6.51. None]
[6.52. None]
< >
page |< < (191) of 445 > >|
DISPVTATIONES.
conſonantiæ, eum habent reſpectum ad inuicem, quem habent diateſſaron, & dia
pente, quia quemadmodum ſemiditonum, & ditonum ſimul coniuncta, compo
nunt diapente, ſic diateſſaron, & diapente ſimul vnita componunt diapaſon;
& quẽ
admodum terminus, qui diuidit diapaſon in diateſſarõ, & diapente, eſt mediator ha@
monicus inter extrema diapaſon diuiſi, ſic etiam terminus, qui diuidit diapẽte in ſe-
miditonum, & ditonum, mediator eſt harmonicus inter extrema ipſius diapente diui
ſi) ſubtrahendo deinde à diapaſon ſemiditonum remanet exachordum maius, & ab
eodem diapaſon ſubtrahendo ditonum remanet exachordum minus, quę quidẽ
accidunt aſpectuum circulo, quia ſubtrahendo aſpectum quadratum ab oppoſito,
remanet aliud quadratum, & ſubtrahendo ſextilem à trino remanet quoque alius
ſextilis.
Quòd autem attinet ad motus, ad magnitudines, ad diſtantias, & ad influ-
xus, nihil eſt, quod hiſce proportionibus conueniat, ſed quia hæc omnia depẽdent
ab ĩfinita, & diuina ꝓuidẽtia Dei, neceſſariò fit vt iſtæ velocitates, eæ magnitudines,
diſtantiæ, & influxus, talem ordinem, & reſpectum inter ſeipſa, & vniuerſum habeãt,
qualis perfectiſſimus ſit.

Deraro et denſo nonnulla, minus diligenter à Peripateticis
perpenſa.

CAP. XXXIIII.

ANtiqui Peripatetici de videndo in hyeme animalium halitu. Id, quod in æſta
te non euenit, malè diſputauerunt, quia hoc naſciturà condenſatione hali
tus, quę ab ambiente frigore fit.
quia halitus is abore, aut naſo animalis exiẽs
non eſt purus aer attractus primò, ſed mixtus eſt cum quodam vapore excrementi-
tio, & ſubtili, quo ſemper ab ea parte euacuat̃ corpus, qui ſtatim ab aere frigido cir-
cundatur, & denſatur, quam ob cauſam ab ipſo ea luminis pars reflectitur, quæ eum
penetrare non poteſt, quod in hypocauſtis, huiuſmodiq́; calidis locis non fit.
Idem
exemplo ab aqua ſtatim à ciſternis, aut profundis puteis in hyeme extracta compro
bari poteſt, quia tunc temporis, huiuſmodi aqua, cum magis calida ſit, quàm fri-
gida, emittit vaporem, qui facillimè videtur, ob rationem iam dictam, quod
in æſtate non cernitur in aqua, etſi ea magis calida eſſet, quam ea, quæ in hyeme
hauritur.
Ratio autem, quam ab antiperiſtaſi deſumptam citarunt iidem ad inquirendum,
cur aqua ſubterranea magis calida, aut minus frigida, hyberno tempore, quàm ea,
quæ eſt ſupra terram ſit, vana eſt, quia hoc non aliunde fit, quàm ab eo, terræ por-
ri à frigoris ſiccitate ſint clauſi, vnde vapores & exalationes non tam facilè exire poſ
ſunt.
quamobrem calefiunt ſubterraneæ partes. Fimum, fœnum, frumentum hac in
re ſunt nobis exemplo, in quibus ſępiſſimè viſum eſt ignem accendi.
Priore illa quoque ratione de antiperiſtaſi dicta, volunt philoſophi maiorem ca-
liditatem hyęme, quàm ęſtate in animalium ſtomacho contineri, non animaduerten
tes ſiccitatem, frigiditatis partes ſuperficiales corporis, reſtringẽtem, ſanguinem ver
ſus originem ſuam impellere, qui in eo loco copioſior cum ſit, eas partes tunc tem-
poris calefacit magis.
Neque etiam ijdem nouerunt cauſam, vnde fiat, ut in æſtate impleto vaſe vitreo,
aut argenteo, aut ex materia non poroſa conſtante, aqua frigida, vas ſudet, quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index