Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Table of figures

< >
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
< >
page |< < (29) of 347 > >|
4929
COROLL. I.
HInc patet, quod ſi recta linea in Parabola vtcunque applicata ex
11Vni-
uerſalius
quàm in
4. prop.
exerc. 6.
Caual.
vtraque parte ſectioni occurrens cum diametro, vel intra, vel extra
ſectionem conueniat, atque ex ipſius terminis cum ſectione, ad diametrum
ducantur ordinatæ, erunt ab his abſciſſa diametri ſegmenta ex vertice ſum-
pta, extremæ, &
abſciſſum ab applicata, erit media trium continuè propor-
tionalium.
Demonſtratum eſt enim in figuris Theorematis quando AH dia-
metrum ſecat in M, &
ſectionem in A, H, quod ordinatim applicatis AF,
HI, eſt FB ad BM, vt BM ad BI.
COROLL. II.
EX quo etiam elicitur, quod ſi in Parabola ABC ducta AH diametrum
ſecans in M producatur vſque ad occurſum cum contingente ex verti-
ce B in S, ſemper rectangulum ſub ſegmentis AS, &
SH, inter ſectionem, &
contingentem interceptis æqua†@ quadrato ſegmenti SM inter contingẽtem,
ac diametrum intercepti.
Nam cum ſit vt FB ad BM, ita BM ad BI erit quo-
que ob parallelas, AS ad SM, vt SM ad SH, quare rectangulum ASH æqua-
bitur quadrato SM.
COROLL. III.
HInc etiam eſt, quod, ſi ijſdem poſitis,
interior Parabole ADG habuerit ver-
26[Figure 26] ticẽ in D puncto medio rectæ AB, ipſa quo-
que tranſibit per F medium punctum baſis
AC, &
quæcunque educta ex contactu A,
qualis eſt AH, bifariam ſecabitur in O ab in-
terna ſectione;
quare ſi ex O ducatur OLM
diametro BF æquidiſtans, ipſa erit diameter
portionis ALH, &
AH vna applicatarum,
AO verò ſemi-applicata.
Cumque ſit AP
contingens ABC in A, erit OL in trilineo
mixto ADFB, æqualis LM in trilineo mixto
ALBP, &
ſic de omnibus vbicunque inter-
ceptis in ijſdem trilineis.
THEOR. VI. PROP. XIV.
Parabolæ æqualium altitudinum inter ſe ſunt vt baſes.
SInt duæ Parabolæ ABC, DEF æqualium altitudinum, hoc eſt concipian-
tur diſpoſitæ inter eaſdem parallelas BE, AF:
dico eſſe vt baſis AC
vnius, ad baſim DF alterius, ita Parabole ABC ad Parabolen DEF.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index