Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < of 403 > >|
1confertim ardeat, aut quia lentus, aut im­
purus, vel non elaboratus, vel quia parum
habeat halinitri, lentè emittit, debiliter,
& paruo cum ſonitu.
At ſi iuſto tenuior fue­
rit, tota ſimul ardens frangit machinam.
Manifeſtum eſt igitur, quòd cùm celeritas
tranſitus in ignem ex proportione pendeat,
caloris ad pulueris repugnantiam attenuato
autem puluere repugnantia minuatur, quòd
in infinitum hæc perfectio pulueris progre­
di poteſt, ſic vt momento tota accendatur.
Tunc verò cum repentè non inuenire exi­
tum poſſit, quippe cùm motus omnis tem­
pus poſtulet, machinam franget.
Igitur non
ſolùm puluerem licebit conficere, qui om­
nes machinas effringet, ſed tenuiore impo­
ſito maioribus machinis illæ peribunt: &
rurſus craſſiore tenuibus ac paruis, vix ſphæ­
rulam excutere poterunt.
Igitur intra limites
certos atque anguſtos poſita hæc eſt ra­
tio, quæ cum tractantium machinas peri­
culo coniuncta eſt.
Ille autem tutò & ma­
ximo cum impetu tractabit eas, & ictus di­
riget, qui qualem oportebit pro machinarum
ratione puluerem efficiet & adminiſtrabit.
Machinæ
bebbicæ è qua
materia fiant.
Pyrij pulue­
ris compoſi­
tio.
Cur puluis
pyrius à ma­
china tanto
impetu ſphe­
rulam
mittat.
Cauſa ſoni­
tus magni
machinarum
dum exone­
rantur.
Porrò eadem quæ machinarum, ſed ad­

mirabilior cuniculorum ratio eſt.
Huius tam
atrocis inuenti auctor fuit Franciſcus Geor­
gius Senenſis.
Docuit hic Hiſpanos arcem
Lucullianam iuxta Neapolim, quam Galli
tuebantur, nunc Ouum vocatam, euerte­
re, æde illius ſacra cum Gallis, qui intus
erant, etiam in mare ex monte tranſlata.
Ergo cùm arx maximè in monte iacet, vi­
detúrque ob ſitum inexpugnabilis, cu­
niculum effodiunt obliquum, altitudi­
nis quatuor cubitorum, latitudinis duo­
rum: nec multum refert obliquitas, dum
procul fueris: ſed cùm ad locum quem ſu­
bruere deſtinas perueneris, obliquum ſpe­
cum eſſe oportet, vt iuxta A, tum verò ibi
etiam ſolidam montis ſubſtantiam, ne vis
22[Figure 22]
ignis concluſi raritate loci euaneſcat: inde
locus ille puluere totus fermè completur py­
rio, eóque tenuiſſimo.
Funis verò deduci­
tur ex A, vſque ad ſpecus oſtium B, hic iux­
ta A, vbi puluis eſt, craſſus ac latus in mo­
dum flocci.
Totus autem funis aceto, ſul­
phure & halinitro incoquitur: inde intectus
pyrio puluere, ſiccatur in ſole: denuò ſicca­
to inſpergitur tenuiſſimus puluis pyrius, &
arundine circumueſtitur ab A, vſque ad B:
inde cuneis, lapidibúſque C, oſtium, &
vſque ad D, clauditur adeò diligenter, vt
ſolius arundinis locus relinquatur.
Igitur
accenſo B, funis initio, celerrimè ob pul­
uerem pyrium ignis vſque ad A, permeat,
accenditque puluerem totum: cúmque cu­
neis & lapidibus obſtructus locus ſit, nec ſi
extrudantur vllus pateat exitus, quia E, nec
eſt in directo A, nec D, in directo C, nec
B, in directo ED, neceſſarium eſt vt diſru­
pto monte, quicquid ſuperius eſt euertat,
totam montis molem concutiens.
Ob id
viam BA, non breuem eſſe oportet: nec locum
A, aliqua ex tenui montis parte, ne qua
tenue eſſet obſtaculum ignis erumperet, ſu­
periorémque locum illæſum permittere.
Obliquitas igitur ſpecu stanti miraculi cau­
ſa eſt, vt etiam montes euertantur.
Refe­
runt hæc cuniculorum antiquam rationem
omnibus tunc notam: cùm & pari modo
obuiam tutiſſimè itur effoſſa è regione ter­
ra, vt cuniculis occurrentes ignem exhala­
re cogamus, & irritum illius impetum red­
damus.
Vt verò rectè cuniculis occurramus,
docet ſonus fodientium, qui vaſis æneis cir­
cum circa iuxta aggerem intus diſpoſitis, per
noctis ſilentium excipitur.
Et quamvis in­
fatigabili opere illum obſcurare inconditis
ſtrepitibus hoſtes nitantur: ſi tamen obſeſſi
accuratius atque diligentius rei incumbant
induſtria atque ſolertia, faba in auctorem
cudetur: ipſiſque doli auctoribus inuentum
damnoſius erit, quàm his aduerſus quos do­
lus hic excogitatus eſt.
Perilai boui ſimilem
exitum habens.
Adde quòd perſæpe, vt in
Cunnei præſenti obſidione parum peritis
Ducibus ab eliſa murorum, & terræ mole
acies militum obruuntur, vt quaqua ver­
ſum, & quam longè caſura ſit præſcire opor­
teat.
Porrò quomodo hæc docere conue­
niat, in libris de Æternitatis arcanis defini­
tum eſt.
Sed cui nondum ratio ex libris illis
tradendi, vtendique non in bonorum perni­
ciem perſpecta fuerit, nepharij propoſiti eſt
etiam vulgata, nedum abdita, huius generis
tradere.
Cuniculo­
rum igneo­
rum quos
minas vo­
cant, ratio.
Sed his relictis, rurſus ad ignis vim re­

deamus, ex qua non leues dubitationes or­
tum habent.
Nam cùm dixerimus motu il­
lum conſeruari, cur, dicet aliquis, melius
ſub cineribus pruna ſeruatur quam detecta,
cùm cineres omnem prohibeant motum.
Hæc facilis eſt dubitatio, atque ad hunc li­
brum minimè pertinens, in quo propoſitum
eſt, ſolum magna & difficillima ac pulcher­
rima perſequi.
Quamobrem in poſterum à
talibus abſtinebo, qualis eſt hæc propoſita
dubitatio.
Itaque illi reſpondere ſatis eſt,
ignem ſemper motum habere aliquem, ſed
prunas admodum tenuem, qui etiam ſub ci­
neribus maneat.
Cùm igitur prunæ detectæ
ſunt, aër corrumpit ignem illum circum­
ſtans: mauult enim corrumpere quam cor­
rumpi: nec tam tenuis motus illum ſeruare
poteſt, verum contectus cinere, ab aëris
offenſa tutus eſt.
Itaque tribus modis ignis
ſeruatur: vel cum motum ex ſeipſo excitat,
vt in cereis, & generaliter vbi flamma mo­
tu ſuo ſeipſam tuetur: vel cùm aliunde mo­
tu fouetur, vt flante vento, vel follibus,
vnde magna incendia fermè omnia dum
venti validi flarent, facta ſunt.
Tertiò, cùm
tutus eſt ab aëre, ſic tamen vt reſpirare poſ­
ſit, velut ſub cineribus.
Nec refert an cine­
res alieni ſint, an vt in quibuſdam lignis

contingit, illos ſibi circumcirca paret.
Alia
eſt etiam dubitatio cur ignem magis ſolea­
mus dicere ſubſtantiam quam glaciem: nam
nemo glaciem ſubſtantiam dixit, ignem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index