Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
< >
page |< < of 145 > >|
1ſegmentum GKFI aſſumit in tatione grauitare, in qua eſt
pars
magnitudinis| Sphæræ? cùm & partium magnitudo ob
curvitatem
circuli, & ſitus continuò mutentur.
Propoſ. autem
illa
ſecunda in Archimede promoto, impulſum partis in ratione
eſſe
ad impulſum totius, in quà ipſa eſt pars magnitudinis, vera eſt, ſi
non
ratione ſitûs mutetur illa habitudo.
Sed quidquid ſit de
hac
proportione partium ad ſe, quam in circulo ignoramus,
nihil
huc facit: ubi centrum grauitatis in eadem magnitudi­
ne
expendimus, & ad ſe ipſum comparamus: quatenus in di­
uerſo
ſitu & remotione ab hypomochlio inæqualiter ponderat.

Deinde verò efto demus Impulſum diuidi in ratione, in quâ
magnitudo
; vt quæ pars ſit molis, eadem ſit grauitatis ſeu im­
pulſus
: an propterea rectè infert in eadem ratione fieri mo­
tum
? Vt ſi ſegmentum GHFI ſit duplum ſegmenti GHF,
ac
proinde grauitatem habeat duplam, duplo velociùs moue­
ri
ſit neceſſe: id enim quæſtione de in æquali ponderum la­
pſu
negamus.
Malè autem propoſ: 10. citat in contrarium: quæ
ponit
impuiſum producere motum ſibi æqualem. hoc enim de
intenſione
, non verò extenſione grauitatis ſeu impulſûs eſt in­
telligendum
: ita nimirum ſi idem mobile accipiat impulſum
duplum
.
At verò cùm acceſſione partis nouæ augetur impul­
ſus
, nihilo plus virium ad ſe mouendum utraque habet.
Quòd
ſi
ex toto mobili grauitas ſeu impulſus colligi poſſit in partem
V
.G tertiam; tum verò pars illa celeritate triplà moueretu.
Nam
ſicuti impulſus magnus in magnam molem receptus ex­
tenuatur
: ita in paruam molem contractus intenditur.
Atq:
ex
his patet manifeſtè, in conuellendâ illâ prop. 13. & falſa aſ­
ſumi
, & ex malè aſſumptis vitiosè concludi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index