Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (293) of 434 > >|
411293MECHANICAM.& auctoris peritia in Geometricis, & analyſi in hoc patet; nulla
ponuntur principia, quæ vera non fatear, &
integra ſi Theo-
ria inde legitime deducta foret, nihil in opere culpandum
eſſet;
hoc tamen deficiente, utile credidi de notabili quem
notavi errorem, monere, cum enim ſpectet ad maximam partem
regularum, quæ in hoc libro Nautis præſcribuntur poſſet hos
in maximos, &
periculoſos admodum errores inducere.
Initium faciam memorando quæ in Art. 1. cap. 2. conti-
11TAB. XXXIII.
Fig. 6.
nentur, in quo Auctor navem H B M ponit, in qua linea
recta D C Veli poſitionem repræſentat, quod tanquam pla-
na ſuperficies concipitur, perpendiculariter ſuper iſtam li-
neam elevatam;
A B eſt directio venti qui velum propellit;
B G eſt perpendicularis ad D C; G K eſt perpendicularis
ad B K, carinam navis productam;
G E A eſt arcus circuli
centro B deſcripti;
B K G eſt circuli peripheria cujus Diame-
ter eſt B G.
Veriſſimum eſt quod Auctor notat, ſuperficiem C D a vento
A B propelli juxta lineam B G, ita ut navis per B G ad pun-
ctum G tenderet, ſi nullibi magis quam ad proram aqua re-
ſiſteret.
Addit, navem iſtam lineam percurrendo directe
progredi per B K, &
ad latus per K G; ſed cum navis ma-
jori difficultate aquam lateribus, quam prorâ ſecet, non
poterit juxta directionem K G per integram hanc lineam
progredi, ſed deerit pars, quæ ſequetur rationem exceſſus quo
difficultas ſecandi aquam ad latus ſuperat difficultatem qua
navis hanc prorâ ſecat;
ex. gr. ſi difficultas ſecandi aquam
ad latus ſe habeat ad difficultatem qua prora illam ſecat ut
decem ad unum, ſi fiat K G ad K L ut 10 ad 1, &
ducatur
B L, dicit Auctor navem moveri per B L, hancque lineam
percurrere eo tempore quo potuiſſet in G pervenire, ſi reſi-
ſtentia ab omni parte fuiſſet æqualis.
Auctorem huc uſque nos fuiſſe ſecutos ſufficiat. Con-
tendo ipſius errorem in eo dari, quod dicat navem per-
venire ex B in L eodem tempore, quo perveniſſet ex B in G.
Nam ſi deviatio nullam eſſe ponamus, ut ambages remo-
veantur, certiſſimum eſt navem, juxta Auctorem,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index