Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
< >
page |< < (65) of 525 > >|
10265Ioan. de Sacro Boſco. octauo & poſtremo Firmamentum. Vides igitur omnes opiniones in eo con-
uenire, vt cœlum ſtellarum fixarum ſupremo loco collocetur, &
ſub hoc Satur
nus, ſub quo Iuppiter, &
deinde Mars: In alijs vero quatuor planetis totam di-
uerſitatem eſſe poſitam.
Quare breuiter ordinem iam recitatum confirmabi-
mus.
Primo quidem ex diuerſitate aſpectus. Deinde ex velocitate & tarditate
motus.
Tertio ex eclipſibus ſeu occultationibus planetarum. Hoc enim triplici
medio potiſſimum ordo cœlorum ab aſtronomis confirmari ſolet.
11Ordo Pla-
netarum cõ
firmatur
ex diuerſitæ
te aſpectus.
Qvod attinet ad diuerſitatem aſpectus, hoc modo argumentantur. Illud
aſtrum eſt terræ uicinius, quod, cæteris paribus, maiorem habet diuerſitatem
aſpectus.
Atqui Luna maximam deprehenſa eſt pati aſpectus diuerſitatem, dein
de Mercurius, poſtea Venus, deinceps Sol.
Igitur conſtat primo loco collocan-
dam eſſe Lunam;
ſecundo Mercurium, tertio Venerem; & quarto Solem. De
22Diuerſitas
aſpectus
quid.
reliquis vero planetis ex hac uia nihil ſtatui poteſt certi, cum propter nimiam
eorum aterra diſtantiam nullam habeant diuerſitatem aſpectus.
Quod ut ple-
nius intelligatur, dicenda erunt pauca de hac diuerſitate aſpectus.
Diuerſitas
igitur aſpectus, quam alij dicunt aſpectum diuerſitatis, eſt differentia ueri, uiſi-
33Verus locus
aſtri quid.
q́ue loci alicuius aſtri.
Verus porro locus aſtri dicitur punctũ illud circuli ma-
ximi per uerticem capitis, &
aſtrum tranſeuntis, ꝗ lineam rectam e centro terrę
44Verus lo-
cus aſtri
quid.
per centrum aſtri ad circulum illum maximum protractam terminat:
Viſus ue-
ro locus ſideris dicitur illud punctum eiuſdẽ circuli maximi, ꝗ lineam rectam
ab oculo noſtro per ſideris centrũ ad circulum illum maximũ eductã terminat.
11[Figure 11] Exemplum. Sit
cẽtrum terrę A;
Circulus maxi-
m9 per uerticem
capitis D, &
ſtel-
lã trãſiẽs C D E.

Locus terræ ver-
tici D, ſubiectus
ſit B;
aſtrũ quod
cunque ſit K, per
cuius centrum a
centro terræ du-
catur linea recta
A K S;
item per
eiuſdem ſtellæ cẽ
trum ducatur ex
B, loco terræ linea recta B K T.
Verus igitur locus aſtri K, eſt punctum S: Vi-
ſus uero locus punctum T;
differentia autem ueri uiſiq́ue loci, arcus videlicet
S T, dicitur diuerſitas aſpectus aſtri K;
angulus uero, qui in centro ſtellæ effi-
citur ex duabus illis lineis rectis, qualis in dato exemplo eſt angulus A K B,
appellariſolet quantitas diuerſitatis aſpectus ab Aſtronomis:
ita ut ſi in duo-
bus aſtris efficiuntur tales anguli æquales, dicantur habere æqualem diuerſi-
tatem aſpectus;
in cuius uero centro maior continetur angulus, illud maio-
rem habeat aſpectus diuerſitatem.
Ex quo perſpicuum fit, ſi duo aſtra in eodem cœlo exiſtentia eandem ha-
beant altitudinem ſupra Horizontem, cuiuſmodi ſunt aſtra H, &
O, æquali-
ter diſtantia a uertice M, ea eandem diuerſitatem aſpectus habere.
Sunt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index