Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
< >
page |< < (68) of 525 > >|
10568Comment. in I. Cap. Sphæræ
Qvod igitur Luna inſimo in loco ſit poſita, hac ratione demonſtrari po-
teſt.
Corpus lucidum, quò altius & remotius eſt a terra, cæteris paribus, eò um
11Lunã poſi-
tam eſſe in
infimo lo-
co, proba-
@ut ex um-
bra.
bræ corporum minores apparent in plano Horizontis, &
quò propinquius eſt
terræ corpus Luminoſum, eo longiores umbras corpora proijciunt;
ut uidere
licet in hac figura:
In qua utrumque aſtrum eandem habet altitudinem ſupra
Horizontem A B, reſpectu centri mundi, id eſt, obtinet eundem locum uerum
reſpectu Horizontis, quamuis in uiſo loco diſcrepent, &
tamen inferius aſtrum
longius proijcit umbram gnomonis C D, puta in punctum E, quàm ſuperius, ꝗ
umbram eiuſdem gnomonis tantum proijcit in punctum F:
Atqui umbra gno
monis erecti, ſplendente Sole, minor eſt, quam umbra eiuſdem gnomonis, Lu-
na lucente, cæteris omnibus paribus exiſtentibus, id eſt, æqualibus cum Sole
13[Figure 13] gradibus, diuerſo tamen tempore, ab
Horizonte diſtante;
quod facile quiuis
experiri poterit, ſi ſignetur tempore æqui
noctij altitudo Solis meridiana, Sole ui-
delicet tenẽte principiũ Aries, aut Libra,
quæ altitudo Romę eſt fere grad.
48.
noteturq́ue in aliquo plano gnomonis
umbra.
Poſtea idem fiat, Luna exiſtente
in eodem loco Zodiaci, in quo ante fuit
Sol, hoc eſt, ĩ prĩcipio Ariete, vel Libra, &

tenẽte Meridianum circulum, carenteq́.
omni latitudine. Deprehendetur nãq,
umbra gnomonis, ſplendente Luna, multo longior, quam lucente Sole, cum tñ
altitudo, ſeu diſtantia utriuſq.
planetæ ab Horizonte ſit eadem, nimirum grad.
48.
reſpectu centri terræ. Sequiturigitur, ſphęrã Solis longe eſſe ſuperiorem, ꝗ̃
Lunæ.
Idẽ ꝙ de Luna reſpectu Solis diximus, accõmodari poteſt reſpectu alio-
rũ planetarum;
ꝗ̃ uis. n. alij planetę non ita ſplendeant, ut vmbras proijciant, ſci
ri tñ poteſt, quantum eorum radij per gnomonis uerticem proijciantur.
Quam
ob rem citra omnẽ controuerſiã cõſtat, Lunã omnibus eſſe planetis inferiorẽ.
Qvam etiam conuenienter Sol ſupra Mercurium, & Venerem, id eſt, in
medio planetarum ſtatuatur, hanc rationem Ioan.
de Regiom. lib. 9. Epitomes
22Solem con-
uenienter
ſtatuiī me-
dio Planeta.
rum.
propoſ.
1. affert. Ptolemæus Dict. 5. cap. 15. a quo non diſſentit Albategnius ca-
50.
ſui operis, certis rationibus oſtendit, diſtantiam Solis a centro terræ, quan-
do minima eſt, id eſt, quando in Augis oppoſito exiſtit Sol, continere 1070.
terræ ſemidiametros; diſtantiam uero Lunæ a centro terræ, quando ea maxi-
ma eſt, id eſt, quando Luna in Auge exiſtit, continere duntaxat 64.
ſemidiame-
tros terræ.
Vnde diſſerentia inter minimam Solis diſtãtiam, & maximam Lunę
continebit terræ ſemidiametros 1006.
Tantum enim relinquitur, ſubtracta
maxima Lunæ diſtantia a minima Solis.
Cum igitur inter cœlum Lunæ, ac cœ-
lum Solis uacuum concedi non poſſit, cum a uacuo natura abhorreat, neque
rationi conſentaneum ſit, deferentes augium Solis &
Lunæ tanta eſſe mole
præditos, cum prorſus tanta moles eſſet inutilis &
ſuperuacanea, iure optimo
&
conueniẽtiſſime tantum ſpatium intermedium tribuetur orbibus Mercurij
ac Veneris:
Ac proinde Sol in medio Planetarum collocatus erit, nempe ſupra
Lunam, Mercurium, ac Venerem, atq.
infra Saturnum, Iouem, ac Martem.
Accedit etiam, quod motus Solis eſt regula, & menſura motuum alio
rum planetarum, alia tamen atq.
alia ratione. Mars etenim, Iuppiter, & Satur-
nus ratione epicycli cum Sole in motu conueniunt:
Luna uero, Mercurius, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index