Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
< >
page |< < (72) of 525 > >|
10972Comment. in I. Cap. Sphæræ
Ex his omnibus colligitur & numerus, & ordo omnium corporum totius
11Numerus
& ordo om
nium cor-
porũ Vni-
uerſum cõ-
ponentiũ.
Vniuerſi.
Erunt enim in toto Vniuerſo quindecim corpora ſphærica totum
mundum integrantia, eo ordine poſita, ut partim in tractatu de elementis,
partim hic in tractatione de corporibus cæleſtibus oſtenſum eſt;
at que ſatis di-
lucide appoſita figura indicare uidetur, in qua totius Vniuerſi ordinem, ſitum-
q́ue conſpicis, una cum characteribus Planetarum, quibus Aſtronomi eos figu-
rare ſolent, ac depingere.
14[Figure 14]22Extra mun
dum nihil
eſſe.
EXTRA hunc uero mundum, ſeu extra cœlum Empyreum, nullum pror-
ſus corpus exiſtit, ſed eſt ſpatium quoddam infinitum, (ſi ita loqui fas ſit) in
quo etiam toto Deus exiſtit ſua eſſentia, in quo infinitos alios mundos, perſe-
ctiores etiam hoc, fabricare poſſet, ſi uellet, ut Theologi aſſerunt.
COELVM MOVERI AB ORTV IN OCCASVM.
33Cœlũ mo-
ueri ab or-
tu in occa-
ſum, proba
tur ex ſtel-
lis orienti-
bus, occidẽ
tibusq́ue.
QVod autem cœlum uoluatur ab oriente in occidentem, ſi-
gnum eſt.
Stellę, quæ oriuntur in oriente, ſemper eleuantur
paulatim, &
ſucceſſiue, quouſque in medium cœli ueniant; &
ſunt ſemper in eadem propinquitate, &
remotione ad inuicem,
&
ita ſemper ſe habentes, tendunt in occaſum continue, & uniformiter.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index