Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
< >
page |< < (27) of 525 > >|
6427Ioan. de Sacro Boſco. Aequinoctialis, nullo modo cum ſecet, quare nec ad rectos, nec ad obliquos an
gulos, tamen alter polotum ipſis maxime extollitur, alter vero maxime depri-
mitur;
Vnde ex hac parte maxime obliquam ſphęram habere cenſendi erunt.
Non deſunt tamen, qui eos in ſphęra recta habitare aſſerant, quod eorum Hori
zon non eſſiciat obliquos angulos cum Aequinoctialia.
Verum hoc eodem ar-
gumento concludetur, eos non in ſphęra recta degere, quoniam eorum Hori-
zon non conſſituit angulos rectos cum Aequinoctiali, ſed omnino cum eo co-
incidit.
Quare meo iudicio rectus cum auctore dicemus, eos in ſphęra obliqua
habitare, quia ſaltem vna cauſa ſphęrę obliquę illis cõgruit, nulla autem ſphę-
ræ rectę.
Quod etiam indicant definitiones aliorum traditę de ſphæ-
ra recta &
obliqua.
Origo autem, & cauſa huius diuiſionis ſphęrę in rectam, & obliquam
11Rotũditas
terræ cauſa
eſt ſphæræ
rectæ & ob-
liquę.
eſt rotunditas terrę.
Cum enim vt ſuo loco demonſtrabimus, terra ſit rotunda,
ſit, vt ſitus polorum, &
totius ſphęrę mutetur in diuerſis terrę partibus, ita vt
homines uerſus alterum polorum procedentes ſemper eum magis ac magis
eleuatum intueantur;
Quod non accideret, ſi terra eſſet plana. Præterea, quo-
niam ubicunque homo fuerit, &
in quacunque orbis terreni parte extiterit,
ſemper uidet mediam partem cœli, ſecluſis montium, &
uallium impedimen-
tis, ut a Ptolemęo, Alphragano, &
alijs Aſtronomis uarijs eſt phęnomenis com
pertum, quam quidem medietatem viſam a non uiſa dirimit Horizon;
Effici-
tur, ut in qua regione unus polus in Horizonte iacet, alter ẽt in eodẽ exiſtat.
Item quantum alter polorum ſupra Horizontem attollitur, alter quoque ran-
tum ſub eodem deprimatur;
Alias aut plus, aut minus, quàm medietatem cęli
conſpiceremus, cum poli per dimidiam cęli partem a ſe inuicem diſtent, nem-
pe qui per diametrum mundi opponantur.
Quare neceſſe eſt, ut homo in ali-
qua magna campi planitie conſtitutus habeat aut utrumque mundi polum (re-
motis omnibus impedimentis montium ac uallium) in Horizonte iacentem,
quando nimirum Horizon per mundi polos incedit, aut unum eleuatum, &
al
terum depreſſum, quando uidelicet Horizon per polos mundi minime tran-
ſit.
Ex his igitur omnibus euidenter conſtat ratio diuiſionis ſphęrę in rectam &
obliquam.
Dicta eſt ab auctore prior illa diuiſio, qua diſtribuitur ſphęra cęle-
22Prior diui-
ſio cur dica
tur ſecun-
dum ſub-
ſtantiam,
poſtetior
autem ſe-
condum as
tidens.
ſtis in nouem ſphęras, eſſe ſecundum ſubſtantiam, quoniam eſt diuiſio ſuperio-
ris in ſua inferiora, nempe cœli in cœlos particulares;
non ſecus ac fi diuide-
remus animal in hominem, leonem, equum, &
cętera animalia. Vel certe,
quia eſt diuiſio Totius in ſuas partes integrantes, nempe totius regionis cœ-
leſtis in cœlos ſingulos, ex quibus ipſa conflatur, non aliter quam ſi diuide-
retur homo in caput, pectus, crura, brachia, &
cętera membra, ex quibus con-
ſtituitur.
Poſterior autem hæc diuiſio ſphæræ in rectam, & obliquam ſphæram
uocata eſt ſecundum accidens, quia in ea non diuiditur ſphæra in fibi eſſen-
tialia, ut in priori, ſed in accidentalia, quæ nimirum illi accidunt, habita ra-
tione eorum, qui in ſphæra uitam degunt.
Dicitur namque ſphæra recta,
uel obliqua reſpectu habitantium ſub ipſa, quod quidem accidit ſphæræ.
Tam
enim eſſet ſphæra, ſi nullus in ea habitaret, quam nunc eſt;
non eſſet autem re
cta, uel obliqua, quoniam nullus eſſet Horizon, quem degentes in terra ſolum
conſiderare conſuenerunt.
Eſt igitur diuiſio hæc ſimilis illi, qua diuideretur
animal in album, nigrum, &
c. quam quidem conſtat eſſe diuiſionem ſecun-
dum accidens.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index