Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (4) of 677 > >|
244GNOMONICES
7. POLARE inferius, quod eidẽ maximo circulo per puncta veri, ſiue æquinoctialis ortus, occaſuſ{q́ue},
ac per vtrumque polum mundi ducto æquidiſtat, &
ad Nadir ſpectat.
8. AEQVINOCTIALE ſuperius, quod parallelum eſt A E quinoctiali circulo, reſpicit{q́ue} polũ
mundi ſupra Horizontem eleuatum.
9. AEQVINOCTIALE inferius, quod eidem circulo æquinoctiali æquidistat, ſed ad eum mun-
dipolum ſpectat, qui ſub Horizonte latet.
10. DECLINANS à meridie in ortum, occaſumve, quod æquidistat cuicunq; circulo Verticali,
qui à Verticali propriè dicto declinet, &
vergat ad meridiẽ, non tamen directo, rectumq́, eſt ad Horizon-
tem;
quale depingi ſolet in muro cuiuſuis ædificij, qui ad meridiem reſpicit, ſed non directo, & ad Hori-
zontem rectus eſt.
1110
11. DECLINANS à Borea, Septẽtrioneve in ortum, vel occaſum, quod cuilibet circulo Vertica-
li par allelum eſt, qui à primario Verticali deflectat, &
ad Boream, non tamen directo, ſpectet, rectum{q́ue}
eſt ad Horizontem;
quale deſcribitur in muro cuiuslibet ædificij, qui ad Horizontem rectus eſt, & non
directò ad boream ſpectat.
12. DECLINANS ab Horizonte ſuperius, quod ad Zenith ſpectat, & ad ortum, occaſumve di-
rectò vergit, æquidiſtat{q́ue} circulo maximo, qui ad Horizontẽ inclinatus eſt, &
ad Verticalem primarium
rectus, tranſit{q́ue} per communes ſectiones Meridiani, &
Horizontis. Huiuſmodi horologium depingeretur
in ſuperiori facie tecti alicuius, quod ad Verticalem cir culum propriè dictum rectum eſſet, hoc eſt, directo
in ortum, vel occaſum ſpectaret.
13. DECLINANS ab Horizõte inferi{us}, quod ad Nadir ſpectat, & directò ad ortum, occasũve
2220 vergit, æquidiſtat{q́ue} eidem circulo maximo, cui ſuperius parallelum eſſe diximus.
Cuiuſmodi horologium
deſcriberetur in eodem tecto, in quo ſuperius, ſed in facie inferiori, quæ ad Nadir ſpectat, ſi facies tamen
hæc inferior àſole illuminaretur.
14. INCLINATVM ad Horizõtem ſuperius, quod ſpectat ad Zenith, & ad meridiem, boreãve
directò vergit, æquidiſtat{q́ue} maximo circulo ad Horizontem inclinato, qui ad Meridianum rectus est, trã-
ſit{q́ue} per communes ſectiones A E quatoris, &
Horizontis. Quale eſſet horologium delineatum in facie ſu-
periori alicuius tecti, quod ad Meridianũ eſſet rectũ, id eſt, directò in meridiẽ, Septentrionẽve ſpectaret.
15. INCLINATVM ad Horizontem inferius, quod ad Nadir ſpectat, & directò in meridiem,
vel Boream vergit, æquidistat{q́ue} eidem maximo circulo, cui ſuperius diximus eſſe parallelum.
Quale eſſet
horologium depictum in facie inferiori eiuſdem tecti, in cuius ſuperiori facie ſuperius diximus delincari.
3330
16. DECLINANS ſimul & inclinatum ſuperius, quod ſpectat ad Zenith, ſed neq; directò in me-
ridiem, boreamve, vt inclinatum ad Horizontem, neq;
in ortum, aut occaſum, vt declinãs ab Horizonte,
vergit;
æquidistat tamen circulo maximo, qui nec ad Horizontem, nec ad Verticalem propriè dictum, nec
ad Meridianum rectus eſt, ſed ad omnes hoſce circulos inclinatus, ita vt per nullius polos, qui ſunt Zenith
&
Nadir, communes ſectiones Meridiani & Horizontis, at q; ſectiones communes Horizontis & Aequa
toris, tranſeat.
Tale eſſet horologium deſcriptum in ſuperiori facie alicuius tecti, quod directò non ſpecta-
ret in ortum occaſumve, aut in meridiem Septentrionemve.
17. DECLINANS ſimul & inclinatum inferius, quod ad Nadir ſpectat, reliqua autem omnia
communia habet cum ſuperiori.
Quale eſſet horologium delineatum in facie inferiori eiuſdẽ tecti, in cuius
ſuperiori facie ſuperius deſcribi diximus.
4440
HAEC omnia genera ante oculos ponemus in appoſita figura. Horologium enim in plano A B C D
55Exempla prædi
ctorum horolo-
giorum.
quod Horizonti æquidiſtet, depictum, appellabitur Horizontale.
Si deinde ſupra ſingulas baſes octogonas,
hexagon{as}, tetragonas, &
trigonam intelligantur erecta ædificia, ſpectabunt muriſupra rectas E F, G H,
collocati directò ad A, punctum meridiei, &
ad C, punctum Septentrionis, at q; in eorum faciebus ad A,
vergentibus horologia Verticalia ad meridiem, auſtrumve ſpectantia deſcribentur.
In faciebus autem eo-
rundem ſpectantibus ad C, delineabuntur horologia Verticalia ad Boream, ſeptentrioneinve ſpectantia.
In muris porrò ſupra rectas I K, L M, erectis, qui verſus B, directò in ortum ſpectant, aut verſus D, in
occaſum, deſcribentur in eorum faciebus ad B, ſpectantibus, horologia Meridiana orientalia.
At in facie-
bus punctum D, reſpicientibus, horologia Meridiana occidentalia.
RVRSVS ſi ſupra rectas E F, G H, intelligantur plana ad Horizontem inclinata verſus ſepten-
6650 trionem C, ſecundum altitudinem poli, dicentur horologia in ſuperioribus facieb{us} deſcripta, Polaria ſu-
periora, in inferioribus aut em inferiora.
Si vero ſupra eaſdem rectas E F, G H, cogitentur plana incli-
nata ad Horizontem verſus meridiem A, ſecundum altitudinem Aequatoris, ſeu complementum alti-
tudinis poli, delineabuntur in faciebus ſuperioribus horologia Aequinoctialia ſuperiora.
Inferiora autem
in inferioribus.
IAM verò quoniam muri ad Horizontem recti ſupra rectas E I, H M, collocati non directò ſpectãt
ad A, punctum meridiei, @@ut ad C, punctum ſeptentrionis, ſed ab vtroq;
declinant verſ{us} B, punctum
ortus, aut verſus D, punctum occaſus, deſcribentur quidem in eorum faciebus puncta inter A, &
B, po-
ſita reſpicientibus, horologia declinantia à meridie, id eſt, à puncto meridiei A, in ortum, in oppoſitis autẽ
faciebus, quæ puncta inter C, &
D, locata reſpiciunt, horologia declinantia à ſeptentrione, hoc eſt, à pun
cto ſeptentrionis C, in occaſum.
Contra verò, quia muri ſuprarectas F L, G K, extructi, & ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index