SERENISSIMO PRINCIPI
LEOPOLDO
AB HETRURIA
LEOPOLDO
AB HETRURIA
Chriſtianus Hugenius S.D.
REs in cælo remotiſſimas, extraque ho-
minum conſpectum poſitas, niſi cum
ab arte ſibi auxilium adſciſcunt, hoc
opuſculo perſequor, Princeps Sere-
niſſime, nec dubito quin multis ni-
mia diligentia verſatus dicar in his quæ tam parum
ad nos attinere arbitrantur, cum eorum quæ hîc
coram & in propinquo nobis ſita ſunt, plurima in-
veſtigatu digna ſuperſint. Verum hi parum at-
tendere videntur, quanto præſtet cæteris omni-
bus ſublimium rerum conſideratio, quamque hoc
ipſum præclarum ſit, ad tam longe diſſitas na-
turæ partes contemplationem mitti; quæ licet
viſu obſcuræ & exiles, reipſa tamen illuſtres mul-
toque maximæ exiſtunt. Nam ſi quod procul
abſunt, ideo parum ad nos pertinere illas putemus,
indigni profecto ſimus mente rationis participe,
qua facile immenſa cæli ſpatia tranſcendimus, in-
digni etiam egregio illo, nec unquam ſatis lauda-
to, propagandæ viſionis invento, quo ad aſtrorum
regionem ipſo quoque oculorum ſenſu pertingimus.