Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
< >
page |< < of 599 > >|
1nali deuexo, uel in amplo lacu, uel in area curta, uel in area linteis extenſis con
tecta
, uel in cribro anguſto.
Cæteræ uerò lauandi rationes aut alicuius me­
talli propriæ ſunt, aut cum ratione pilis tundendi uenas udas coniunctæ.
Ca
nalis autem ſimplex ſic ſe habet: primò caput altius eſt quàm canalis, longum
pedes tres, latum ſeſquipedem: quod conſtat ex aſſeribus ſuper tigna impo
ſitis & ad ea affixis: eius latus utrunque habet tigillum in aſſeres immiſſum:
quod aquam in id per fiſtulam uel canaliculum influentem arcet, cogitque re
ctà defluere.
Eius uerò medium aliquanto depreſſius eſt, ut in eo glareæ ſa­
xorum & maiuſcula metallorum ramenta ſubſidere poſſint: ad altitudinem
dodrantis ſub capite eſt canalis depreſſus in terram, longus pedes duodecim,
latus & altus ſeſquipedem: cuius fundum & utrunque latus eſt ex aſſeribus fa
ctum, ne terra ſorbeat metallorum ramenta, aut aquis madefacta incidat in
canalem, eiuſdem infima pars obſtruitur tabella humiliore quàm canalis eſt:
cum hoc canali recto committitur alter canalis tranſuerſus, longus pedes ſex,
latus & altus ſeſquipedem, atque ſimiliter aſſerum munitione ſeptus: infima
parte occluditur tabella, ſed etiam humiliore, ut aqua defluere poſſit: quam
tertius canalis excipit, & extra domicilium deducit.
In illo canale ſimplici la
uatur materia metallica, quam quinque cribra ampla tranſmiſerunt in offici­
næ ſolum: ipſam enim auectam & coaceruatam lotor inijcit in caput cana­
lis, & aqua in ipſum per fiſtulam & canaliculum immiſſa, cam, quæ in medi­
um caput defluxit & reſedit, agitat rutro ligneo: ſic poſthac appellabimus
inſtrumentum confectum è pertica, in tabellam, longam pedem & latam pal­
mum, infixa: qua agitatione aqua fit turbida, rapitque limum & arenam, atque
minutula metallorum ramenta in ſubiectum canalem: maiuſcula uerò cum
glareis remanent in capite: quæ ablata adoleſcentes in abacum ampli lacus
aut in aream curtam conijciunt, eaque à glareis diſcernunt: poſtquam canalis
limo & arenis refertus fuerit, lotor fiſtulam, per quam aqua influit in caput,
occludit.
Mox ea, quam continet canalis, effluit: quod quamprimum factum
fuerit, limum & arenas, cum minutulis metallorum ramentis permiſtas, ba­
tillo eijcit, & eas in area linteis extenſis contecta lauat: quinetiam canali non
dum repleto perſæpe adoleſcentes eas in alueum iniectas, in eandem aream
inferunt & lauant.
In capite huius canalis etiam farina metallica lauatur, ſed
maxime ea, in qua lapilli nigri inſunt, quo modo in canalem abiegnus ramus
conuolutus imponitur, ſicuti quoque, cùm uenæ udæ pilis tunduntur, in ma
gnos canales imponi ſolet.
Lapilli autem maiuſculi, qui in ſuprema canalis
parte reſident, ſeparatim lauantur in canali deuexo: ſeparatim in eodem me
diocres, qui in media ſubſidunt: ſeparatim limus, cum minutulis lapillis mi
ſtus, qui poſt ramum in infima canalis parte ſubſidit in area linteis extenſis
contecta.
Caput canalis A. Fiſtula B. Canalis C. Tabella D.
Canalis tranſuerſus E. Batillum F. Rutrum G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index