Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
< >
page |< < of 248 > >|
1phyſicorum; hîc non diſcutio cauſæ merita, ne ſaltem extra chorum; id
vnum dumtaxat dico, illam progreſſionem alteri præferendam eſſe, quæ &
vtrique quantitatis hypotheſi ſatisfacit, & ipſis experimentis non repu­
gnat: quòd autem progreſſio Galileana in hypotheſi finitorum inſtan­
tium non ſubſiſtat, perſpicuè demonſtro; Sit enim motus quiſpiam natu­
ralis, qui duret per 4. inſtantia, in quorum primo, mobile acquirat ſpa­
tium 1. in ſecundo 3. in tertio 5. in quarto 7. cùm velocitas creſcat, vt
tempus, in ſecundo inſtanti velocitas erit dupla, quomodo igitur acquiri­
tur triplum ſpatium?
Auguſtin. Nihil facilius triangulo Galileano, in quo res iſta clariſſi­
21[Figure 21]
mè demonſtratur: Sit enim triangulum AEI, ſit
tempus diviſum in 4.partes æquales, & primo tempo­
re AB, ſpatium acquiſitum ſit triangulum ABF, &
velocitas acquiſita BF, ſecundo tempore erit veloci­
tas acquiſita CG, creſcit enim, vt tempus, & vt AB
ad BF, ita AC ad CG ; idem dico de quolibet alio
temporis puncto accepto inter BC ; igitur ſpatium ac­
quiſitum erit trapezium BCGF, triplum trianguli
ABF, nempe cum velocitate BF æquabili motu, tem­
pore BC, acquireret rectangulum BM, ſed virtute ve­
locitatis acquiſitæ tempore BC æqualis velocitati BF, acquiritur triangu­
lum FMG æquale ABF; igitur ſecundo tempore triplum ſpatium
prioris.
Antim. Hæc omittere poteras, quæ iam trita ſunt, nec à me negantur;
nempe velocitas BF acquiritur ſucceſtivè tempore AB, quod ſi ſuppona­
tur eſſe inſtans phyſicum, accipienda eſt velocitas.
BF tota ſimul, re­
ſpondeo enim toti inſtanti, ac proinde tota ſimul eſt, non verò ſucceſſi­
vè acquiſita, igitur ſpatium debet accipi in rectangulo, non verò in trian­
22[Figure 22]
gulo; v.g. Sit tempus AE 4. inſtantiam, ſit pri­
mus gradus velocitatis AG, & ſpatium acqui­
ſitum rectangulum AV; ſecundo inſtanti ve­
locitas acquiſita erit BH, dupla ſcilicet AG;
nempe tota prior remanet, & tantumdem ab ea­
dem cauſa, æquali tempore ponitur; igitur ſpa­
tium eſt duplum prioris, ac proinde erit rectan­
gulum CH duplum prioris.
Auguſtin. Duo abſurda ex his mihi deducere videor; primò enim, pri­
mo tempore AB, duplum ſpatium trianguli Galileani aſſumis; nempe re­
ctangulum AV duplum eſt trianguli ABV, cùm tamen æquale primum
tempus aſſumi debeat, ad perfectam comparationem; ſecundò longè majus
ſpatium decurritur ſecundùm tuam progreſſionem, quàm ſecundùm Ga­
lileanam, in qua ſpatium decurſum tempore AE continet 16. triangula
æqualia triangulo ABV, in tua verò continet 10. rectangula æqualia
AV; igitur 20. triangula æqualia ABV, igitur ſpatium Galileanum erit
ad tuum vt 16. ad 20. ſeu vt 4. ad 5. igitur majus vna quarta parte, quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index