Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of figures

< >
[Figure 301]
[Figure 302]
[Figure 303]
[Figure 304]
[Figure 305]
[Figure 306]
[Figure 307]
[Figure 308]
[Figure 309]
[Figure 310]
[Figure 311]
[Figure 312]
[Figure 313]
[Figure 314]
[Figure 315]
[Figure 316]
[Figure 317]
[Figure 318]
[Figure 319]
[Figure 320]
[Figure 321]
[Figure 322]
[Figure 323]
[Figure 324]
[Figure 325]
[Figure 326]
[Figure 327]
[Figure 328]
[Figure 329]
[Figure 330]
< >
page |< < (298) of 445 > >|
310298IO. BAPT. BENED.
DE PHILOSOPHIA MATHEMA TICA.
Dominico Piſano.
SI omnia vno colore conſtarent, & corporum vmbræ à luminibus non di-
ſtinguerentur, neque diuerſitas ſitus, lumina, quæ veniunt ad oculum non al-
teraret;
perinde eſſet, ac ſi eſſemus cœci. Miror quod cum in Ariſtotele ſis
verſatus, in tuis tamen ſcriptis philoſophum à Mathematico ſepares, quaſi mathe-
maticus non ſit adeò philoſophus, vt eſt naturalis, & metaphyſicus, cum multo ma
gis quam ij philoſophus ſit appellandus, ſi ad veritatem ſuarum concluſionum reſpi
ciamus.
Verum quidem eſt, te in huiuſmodi errore ſolum non verſari; ſed grauius eſt,
quod cum vos videatis etiam res morales ſub philoſophię appellationem cadere, non
animaduertatis diuinas ſcientias mathematicas etiam philoſophiæ nomine ornan-
das eſſe.
Quod ſi eiuſdem nomen penitius conſiderare velimus, inueniemus aper-
tè, mathematico magisillud ipſum quàm cuilibet alio conuenire, cum nullus ex alijs
tam certo ſciat id quod affirmat quam mathematicus, neque aliquis ſit, qui in co-
gnitionis, & ſcientiæ cupiditatem magis ducatur, vt apertè patet, cum nec etiam ipſi
ſenſui det locum, neque aliquid præſupponat, quod non ſit ita verum & intellectui
notum, vt nulla quæuis porentia, illud eſſe falſum oſtendere queat.
Sed quia
Græci, qui ad placitum nomina rebus impoſuerunt, voluerunt etiam, non ſolum
mathematica, ſed etiam naturalia, metaphyſica, & moralia, ſub communi philoſo-
phiæ nomine contineri.
Vtaunt tibi ſatisfaciam authoritate Ariſtotelis, quem tanto-
pere colis, primum conſidera, nunquam eum de philoſopho mentionem facere quin
prius aperiat de quo philoſopho loquatur, atque hoc ſemper præſtat, exceptis qui-
buſdam locis, vt cap .2. lib. 4. Metaphyſicorum, vbi de philoſopho in genere loquens,
ait, proprium eſſe philoſophi. vt res omnes ſpeculetur atque hoc in principio quin
ti textus aſſerit, cum in quarto iam oſtenderit mathematicum eſſe philoſophum:
omitto quod in .2. textu ſecundi phyſicorum idem affirmet, æquum eſſe appellare
philoſophiam ſcientiam veritatis, & finem ſpeculatiuæ exiſtere veritatem.
An non
idem in primo cap .6. metaphiſicæ philoſophiam ſpeculatiuam, mathematicis phy
ſicis & ſupernaturalibus rebus contineri?
An non idem paulo inferius ſcribit phyſi-
cam primam futuram, ſi aliæ ſubſtantiæ quam naturales non reperirentur?
conſidera
deinde quid dicat in fine tertij cap. lib. 11. quo loco nil clarius eſſe poteſt, lege etiam
quæ .6. cap. eiuſdem libri ab eodem adducuntur, & quæ in .8. cap .12. libri textu .44.
apertè ponuntur.
Quod ſi hæc tibi non ſufficiunt, vereor ne tuus morbus deſpe-
ratus euadat.
De imaginatione ſpecierum.
AD EVNDEM.
QVod dixi domino Tadeo eſt, quod aliquas particularium ſpecies, perfectè &
integrè imaginari poſſumus, alias non item, id tibi melius exemplo innote-
ſcet.
Proponatur tibi triangulus æquilaterus datæ magnitudinis, datique; coloris, hu
iuſmodi enim particularis, potes imaginatione tibi fingere integram ſpeciem, tota
lemque; ei adæquatam, ſed ſi aliquam ſpeciem aliquando vniuerſaliorem imaginatio­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index