Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < (9) of 300 > >|
DeHorizonte. Cap. III.
HOrizon igitur ſic dicitur à verbo græco, ὁρίζομαι, quod latinè vertitur finio, & termino, vnde à latinis
finitor
, &
terminator appellatur, quòd viſum noſtrum terminet. Eſt enim Horizon circulus maximus
diuidens
totam mundi Sphæram in duas partes æquales, ſeu in duo hemiſphæria, quorum alterum, quod
ſupremum
dicitur, totum vi detur ab hab@tatore eiuſdem Horizontis, alterum vero totum infra eundem la-
tet
, ac proinde inferum dicitur, nec cerni poteſt ab eodem habitatore, quia Horizon viſionem ipſius finit,
ac
terminat, ita vt nihil infra Horizontem videre poſſit.
vnde ſequitur centrum eius eſſe idem cum centro
Mundi
:
& polos eius coincidere, alterum quidem cum Vertice habitatoris proprij, alterum vero cum imo
cæli
.
in præcedenti figura tres lineæ A D. B E. C F. ſunt pro tribus diametris trium Horizõtium, quorum
proprij
habitatores ſunt ad G H I.
cum ſuis verticibus, & Imis, ſeu Zenith, & Nadir; quare vt Horizontem
rectè
concipiamus, debemus imaginari planiciem quandam per centrum terræ, vel Mundi tranſeuntem,
&
ad nullam partem, ſeu ex nulla parte inclinatam, eleuatamuè, ſeu vt aiunt ad libellam conſtitutam; atq;
tam immenſam, & quoquouerſus extenſam, vt ad extrema Mundi circumquaque pertineat. talem plani-
ciem
refert ad oculum tranquilla maris ſuperficies, ſi inferius ad centrum terræ imaginatione deprimatur.

huiuſmodi
etiam eſt ex parte planum alicuius magni pauimenti, ſi imaginatione ad cælum vſque quoquo-
uerſus
extendatur.
Ille dicitur Aſtronomicus, quia Aſtronomis vſui eſt: hic vero naturalis, & ſenſibilis, quòd ſenſu percipia-
tur
;
eſt enim vti dicebamus, vel illa maris tranquilli plana ſuperficies, vel etiã alicuius planę regionis æquor,
quod
oculis cernitur, quodque ſecundum ſenſus iudicium, quamuis globoſumſit, planum tamen apparet;
& quamuis non admodum magnum ſit, videtur tamen vſque ad cælum vndique pertingere. quantum au-
rem
ſit ſpacium iſtud, quo in terra, vel in mari viſus maxime protenditur, hoc eſt, quam late, Horizon ſen-
ſibilis
circumcirca ab oculo noſtro pateat, difficile eſt determinare, quoniam terminus vifionis vltimus tam
in
mari, quam in terra, admodum incertus eſt:
vt propterea variæ ſint hac de re ſcriptorum ſententiæ Era-
toſthenes
enim ſtatuit ſemidiametrum eius, ideſt, maximam viſus protenſionem eſſe milliariorum 44.
Ma-
crobius
milliariorum 23.
Proclus milliariorum 250. Albertus vero Magnus milliariorum 125. Plerique
alij
, quorum verior ſententia reputatur eandem produnt milliariorum 63.
fere. Cur autem hic Horizon,
tam
breui ſpacio concludatur, cauſa eſt terræ, ac maris rotunditas;
quoniam enim oculus in conuexo huius
rotundæ
ſuperfici collocatus eſt, fit vt lineæ rectæ ab eo egredicntes, ſecundum quas v@ſus fertur, quæ lineæ
ideo
viſuales à perſpectiuis dicuntur, ſint lineæ globoſam terræ ſuperficiem tangentes, quare oculus nequit
maius
ſpacium intueri, quam illud, quod lineæ aliquo modo attingunt, quod quidem exiguum eſt, vt
optici
demonſtrant:
ibiq; viſio deſinit vbi rotunditas terræ ab his lineis ſenſibiliter deorſum deſcendit. cum
præterea
viſio fiat ſecundum prædictas lineas rectas ſequitur nihil ab oculo videri poſſe, quod infra eas exi-
ſtat
:
vnde oculus habitatoris ad G. quia ponitur ibi in terræ ſuperficie, nihil videre poterit, quod ſit in fra li-
neam
K G L.
ſed tantum ea, quæ ſupra eam exiſtent. In cælo tamen videt pariter duo puncta K A. & L D.
quia
ob immenſam a nobis cæli diſtan@iam, ſpacia K A.
& L D. euadunt inſenſibilia. Verum quidem eſt
quod
propter vapores Horizontem obſidentes videmus aliquando Solem, ac Lunam, etiamſi nondum Ho-
rizontem
Aſtronomicum attigerint, vt Aſtronomorum obſeruatio docet;
cuius cauſa eſt linearum v@ſualiũ
refractio
.
ſeu obliquatio a vaporibus illi effecta, ita v@ poſſint ad Solem latitantem pertine@e: ſed hac de re
opticorum
eſt pertractare.
P@æterea h@cillud annotandum, quod ſupra innuimus, Hor zõtem hunc vtrum-
que
non eſſe circulos vnicos, ſed plurales;
quælibet enim loca terræ habent ſuos Horizontes Aſtronomi-
cum
, &
Phyſicum. In Sphæra tamen ponitur Aſtronomicus, qui vicem gerit omnium Hor zontum in mu-
do
poſſibilium, ex varia enim Sphæræ conſtitutione, poteſt ipſe omnes Horizontes poſſibiles referre:
vn-
de
poteſt etiam effici Horizon rectus, obliquus, &
paralellus, ijſdem de cauſis, quibus dicitur Sphæra recta,
obliqua
, &
paralella.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index