Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 355 > >|
181
Ibidem (Quod autem in minoribus quidem diebus ijs, qui poſt æquinoctium au­
tumnale contingit ſemper fieri Iridem: in longioribus aurem diebus ijs qui ab æqui­
noctio
altero, ad æquinoctium alterum circa meridiem non fit Iris, cauſa est, quia
quæ ad Vrſam ſectiones omnes maiores ſunt ſemicirculo, & ſemper ad maiores quod
autem eſt occultum, paruum: quæ autem ad æquatoris meridiem ſectiones, quæ qui­
dem ſupra ſectio, parua; quæ autem ſub terra magna, & ſemper maiores, quæ lon­
gius.
quare in ijs, qui ad æſtiuas verſiones diebus propter magnitudinem ſectionis,
antequam veniat G, ad medium ſectionis, infra iam pœnitus fit P; propterea quod
longè diſtat à terra meridies propter magnitudinem ſectionis.
In ijs autem diebus,
qui
ad hyemales verſiones, quia non multŭμ ſunt ſupra terram ſectiones circulorum,
contrarium neceſſarium fieri, modicum enim eleuato in quo G, in meridie fit Sol)
quærit cur poſt æquinoctium autumnale vſque ad vernum, hoc eſt hyemali
tempore, Iris appareat etiam Sole meridiem occupante: reliquo autem
tempore æſtiuo, quod eſt ab æquinoctio verno ad autumnale appareat tan­
tum Sole vel in ortu, aut occaſu exiſtente, vel parum ſupra terram ſublato.
cauſa autem huius refert in ſectiones parallelorum circulorum, quos Sol
diurno motu inter vtrunque tropicum deſcribit: nam ſectiones parallelorum,
qui ſunt ad Vrſam, ideſt in parte ſphæræ Boreali, qui omnes ſunt inter æqua­
torem, & tropicum Cancri; ſectiones inquam horum circulorum, quæ ſunt
ſupra horizontem, maiores ſunt ſectionibus infra horizontem depreſſis, &
ſemper
maiores, quò propiores ſunt Cancro, ita vt magna valdè ſit ea
portio, quæ eſt ſupra terram, exigua verò admodum, quæ infra (intelligan­
tur hæc in ſphæra obliqua, cuius polus eleuetur grad. 45. circiter) quare
quando aſtrum G, conſcenderit meridiem, adeò P, polus Iridis, & etiam ω,
centrum eius infra terram deprimitur, vt aut nihil, aut inſenſibile quid de
Iridis ambitu ſupra terram eleuari poſſit, contrarium accidit in parallelis
meridionalibus, quia eorum ſectiones ſuperiores ſunt ſemper inferioribus
minores, quapropter etiam ſi aſtrum ad meridiem eleuetur, parum tamen
attollitur, & conſequenter centrum ω, Iridis parum infra horizontem
deſcendit, ac propterea etiam in meridie pars ipſius ſatis ma­
gna conſpicitur.
quæ omnia adhibita ſphæra materia­
li, eaque aſtronomicè ad ſuam eleuationem
accommodata, nullo negotio li­
cebit intueri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index