Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 355 > >|
1
Summa 2. cap. 5. De Parelio.
182
Textus (Fiunt autem vt diximus, & Virgæ, & Parelia in ortu, & oc­
caſu, & nec ſupra Solem, nec infra, ſed ex lateribus, nec propè admo­
dum, nec procul omninò.
propinquam enim concretionem Sol diſſoluit:
ſi autem procul abſit, aſpectus non reflectetur, ſi enim à paruo ſpeculo
procul protenditur imbecillus fit.
quare, & Coronæ è regione Solis non fiunt. ſi igi­
tur ſupra fuerit, & proxima; eam Sol diſſoluet: ſi verò procul aſpectus minor
quam
vt reflecti poſſit in Solem non incidet; à latere autem fieri poteſt, vt ſpecu­
lum ita distet à Sole, vt non ſoluatur, & aſpectus totus ad eum perueniat, eo quod
ad terram dum fertur, quaſi per immenſum feratur, peruenire nequeat.
ſub Sole
verò non fit, quia cum ad terram propius acceſſerit à Sole diſſoluitur, cum medium
cœli tenuerit aſpectus diſtrahitur.
omninò ne à latere quidem, Sole medium cœli
tenente
, efficitur, quia aſpectus ſub terram non fertur, quare exiguus ad ſpeculum
producitur
, & qui reflectitur prorſus imbecillis redditur) ibi (propinquam enim
concretionem Sol diſſoluit) rationes, quas affert circa Parelia videntur (auda­
cter loquar) admodum debiles.
præſens ea eſt, vt Parelium non fiat propè
Solem, quia illa nubis concretio, quæ Parelio neceſſaria eſt, nequit adeo So­
li propinqua eſſe, quia nimirum Sol ob propinquitatem eam diſſolueret; ſed
quis non videt eam nubem, quam vulgò exiſtimamus eſſe Soli propinquam,
ſeu quaſi inter nos, & Solem tantum, imò etiam minus aliquando à Sole ve­
diſtare, quàm alia, quàm vulgò remotiorem à Sole putabimus?
præte­
rea omnes nubes noſtri horizontis re vera æquidiſtare à Sole certum eſt, ob
maximam enim Solis diſtantiam totus noſter horizon phyſicus eſt inſenſi­
bilis quantitatis ad Solem, & vnius puncti vicem gerit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index