Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
< >
page |< < of 355 > >|
115
Tex. (Præterea per astrorum apparentiam, non ſolum manifeſtum eſt, quod re
tunda
, ſed & quod magnitudine non magna ſit; paruo enim facto nobis tranſitu ad
meridiem
, & Vrſam, manifeſtè fit alter horizon circulus, ita vt aſtra, quæ ſuper
caput
, magnam habeant mutationem, & non eadem appareant, & ad Vrſam, & ad
meridiem
tranſeuntibus, quædam enim in Aegypto quidem stellæ videntur, & cir­
ca Cyprum, in ijs autem, quæ ad Vrſam vergunt regionibus, non videntur.
& aſtro­
rum ea, quæ ſemper in ijs, quæ ad Vrſam vergunt, apparent, in illis locis occidunt.
Quare non ſolum ex his manifeſtum eſt rotundam eſſe figuram terræ, ſed & ſphæræ
non magnæ: non enim tam celeriter inſigne quippiam faceret, tranſlatis nobis adeò
parum
) hic textus ei, qui ſphæram mundi audiuerit perfacilis eſt: propte­
rea eum breuiter ſic paraphraſticè exponam.
Terram eſſe rotundam, atque
reſpectu cœleſtium corporum non magnam, ſignum eſt, quod facto à nobis
paruo itinere ſiue ad meridionalem plagam, ſiue ad ſeptentrionalem (quam
Vrſam dicit) magnopere mutatur horizon: quod apparet primo ex varia­
tione
aſtrorum, nam quæ in primo loco ſupra noſtrum verticem tranſibant,
in ſecundo loco non amplius, ſed alia, atque alia valde ab inuicem ſeiuncta
46[Figure 46]
ex
facto quamuis paruo itinere tranſeunt.
ſit in
præſenti figura terra, vbi A, in qua facta parua
mutatione ex loco F, in locum G, fieret magna
mutatio aſtrorum verſicalium B, in C, quæ mul­
tum ab inuicem diſtant.
ſi autem terra eſſet
maior, v. g. circulus medius, tunc facta maio­
ri mutatione ex D, in E, fieret eadem aſtrorum
variatio ex B, in C; ſed cum nos experiamur
fieri
magnam aſtrorum mutationem, ex parua
locorum intercapedine, ſignum eſt magnope­
re mutari horizontem, ac proinde terram eſſe
rotundam, ac reſpectu cœleſtium corporum
paruam.
aliud præterea ſignum huius horizontis permutationis eſt, quod
ſtellæ, quæ in priori loco ſupra horizontem apparebant, mutato paululum
loco ad alterutram plagam, ſtatim abſconduntur; aliæ verò nouæ apparent
vt
in Aegypto, & Cypro, ſtella, quæ dicitur Canobus ſupra horizontem
aſcendit; quæ ſi paululum Vrſam, ſeu ſeptentrionem ambulaueris, ſtatim
latitabit.
Demum eiuſdem citæ mutationis finitoris indicium etiam ſit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index