Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
< >
page |< < of 403 > >|
Atque hæc clara quidem ratione con­
ſtant
.
Cæterùm aliqua ſunt ſubtilioris ac
obſcurioris
contemplationis, vt propè ad
miraculum
accedere videantur.
Quale illud
eſt
, quod Pauſanias refert, fuiſſe in arce Me­
garæ
iuxta focum lapidem, qui percuſſus
lapillo
cithatæ plectro pulſatæ ſonum re­
ferret
.
Id ſcio, quàm multi ridebunt me nu­
gas
, & etiam antiquas nugas, Plinij more
referentem
: ſed nos quòd hoc contigerit,
quamuis
locuplete teſte, non contendimus:
quòd
verò contigiſſe potuerit, quódque in
poſterum
contingere poſſit, non dubitamus.
Illud potiùs diligenter perquirendum, quo­
modo
hoc fieri poſſit.
Quòd verò natura, aut
arte
, nullum eſt diſcrimen.
Ab arte igitur,
tanquam
nobis notiore ac faciliore, ſuma­
mus
exemplum.
Cùm enim citharæ reſo­
nent
, ob id quòd lignum cauum eſt, & ca­
uernis
plenum, ac ſpongioſum, atque multi­
pliciter
per anfractus diuiſum, illud idem in
lapide
oportet excogitare.
Vt verò tale eſſet,
præter
cauernas & cauitatem, metallicam
materiam
ſono aptam immiſtam fuiſſe, ne­
ceſſe
fuit.
Inter autem metalla ſolùm & ma­
ximè
æs reſonat: nam cuprum diximus eſſe
æs
Cyprium.
Fabulabatur igitur antiquitas
illic
Apollinem citharam repoſuiſſe.
Sed eſt
aliud
oſtenti genus, quod non parum admi­
rabatur
antiquitas.
Lapis erat in Olympia,
qui
adeò perterrebat equos, vt currus fran­
gerent
, & ſeſſores excuterent, aurigarum lo­
cis
ac minis contemptis: vnde lapidi nomen
inditum
Taraxippus, quaſi equorum con­
turbator
, & formido.
Nec in eo veneficium,
ſiquidem
ars nulla: ſed talis ſpontè lapis, vt
qui
ruberet ac ſplenderet flammæ in modum
ingens
, ex quo imago relucebat equorum:
vnde
illi vel ignem imaginati, vel propria
ſpecie
decepti, vertebantur in fugam.
Ignem
enim
maximè equi formidant.
Succurrit me­
moriæ
, quod mihi contigerit propè iam
triennio
exacto.
Eram Genuæ, cœnaueram
apud
illuſtrem virum Franciſcum Duardum
Cæſareum
quæſtorem, à cœna pluit imbres
maximos
: pileo, ocreis, gabanio, cùm mihi
eſſem
oneroſus.
Dat ille, vt eſt merè huma­
nus
, equos generoſos, conſcendimus: aderat
autem
mecum Ludouicus Ferrarius.
Dum
viam
quandam tranſimus, ſuccedunt nobis
viri
, faces ferentes: flabat ventus ab ea parte,
& ſcintillas ferebat ante nos, quamuis pro­
cul
: ob id exterritis equis tamen magno
fuimus
in periculo, vt iam vix contineri
poſſent
ab his, qui nobiſcum erant ſeruis,
etiam
arreptis frænis ne erigerentur.
Et erat
callis
anguſtus laterum ſtructura quaſi in
fornicem
procliuum, vt ſi erecti fuiſſent,
actum
de nobis eſſet, præcipuè quòd ob plu­
uias
neque pediſſe qui, nec equi ſtare po­
tuiſſent
, quin laberentur.
Et cum de his aliàs
dixerimus
, nunc ſatis fuerit monuiſſe, equos
ignibus
maximè terreri, atque ob id Tara­
xippum
non miraculo aliquo, ſed certa ra­
tione
illos in fugam compuliſſe.
Taraxippus
lapis
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index