Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
< >
page |< < of 403 > >|
1tendit, feratur. Quòd quærit dominum ab­
ſentem
locis ad quos diuertere ſolitus eſt.
Quòd ouis filium agnoſcit, & agnus ma­
trem
.
Quòd aſinus formidat camelum ob
magnitudinem
, non autem ouem.
Et rurſus,
hunc
ignem & lupum, quem non viderunt,
ſed
ſimilitudine alterius à quo læſus eſt.
Quòd vulpes caudam in aquam demittit, ac
detinet
, donec oneratam ſenſerit cancris &
piſciculis
: quòd mortuam ſe ſimulat, vt cor­
nices
capiat.
Quòd elephas ingreſſurus na­
uem
, ſacramentum reditus repoſcit: & in­
uenta
herba ſalutari, eam verſus cœlum eri­
git
, vt videatur gratias diis agere.
Denique
quòd
vnum animal videtur ſolertius alio,
quare
videtur habere ſolertiam, ideo cogni­
tionem
componentem.
Scire igitur decet
hæc
animalia, quod rectam ſolam obtineant
cognitionem
: eam plerunque habere præ­
ſtantiorem
homine, vt viſum, auditum; me­
moriam
: vnde ob tot rectas cognitiones bo­
nas
atque præſtantes, auxilio etiam illarum
quinque
virium ſolertia & cognitione com­
poſita
, atque diſcurſu non carere, etiam ab
illuſtribus
philoſophis credita ſunt.
Verùm
carent
non autem ſimplici & recta velut vi­
ſione
, cùm canes in ſomnis ob viſa latrent.
Qui verò negat illis ſenſum ineſſe, dignus
non
eſt vt redarguamus eum, ſed ſolùm vt
equo
cæco imponatur in via aſpera, velut
cogatur
premere crura canis mordacis.
Ergo
ad
experimenta primùm fit, ob quartam vim
blandiuntur
domino: ob tertiam, mater co­
gnoſcit
defectum: ob ſextam vim, non nume­
rum
, quem multi etiam homines ignorant:
neque
enim oculus, vt prius ſatiatur.
Ideo
numerus
eſt ſenſile commune, & confuſa
multitudo
, vt proprié definitur, ad rationem
pertinet
.
Quòd verò antegrediatur leporem,
cauſa
hæc eſt.
Sit lepus currens ex A in B nunc
ſit
, tendat ad C, canis in D, ex
vi
quarta tenderet in B, breuio­
rem
ex vi quinta in E, ergo
motu
compoſito in C, & ta­
men
abſque diſcurſu.
Nam ſi
88[Figure 88]
talem
diſcurſum haberet, quomodo tam re­
pentè
excogitaret, quod nec homini erudi­
to
etiam poſt diuturnam conſiderationem
in
mentem veniret.
Deinde dicendum eſſet
pari
ratione, quod dum lapis mouetur, per
tranſuerſum
violenter, & ad centrum natu­
raliter
, & ita media linea, quòd hoc eſſet ob
cognitionem
lapidis ita deliberantis.
Quærit
abſentem
dominum, ex phantaſia proponen­
te
, & in tertia ſenſitiuæ cognitionis, auxilio­
que
memoriæ inuenit, agnoſcit autem hunc
hominem
dominum, non hunc hominem eſſe
dominum
.
Ouis & agnus, odore & voce ſe
agnoſcunt
: diximus enim rectas cognitio­
nes
, quòd animalia non occupentur in com­
poſita
, vel mentis operibus eſſe præſtantiſ­
ſimas
.
Aſinus memoria aut naturali habitu à
ſuis
progenitoribus aſſumpto, vt etiam hi­
rundo
in conſtruendo nido mouetur, ad ti­
mendum
camelum ex tertia, aut ſexta vi,
lupum
ex habitu.
Ignem verò non ratione,
ſed
quia eundem cum eo, qui læſit, eſſe exi­
ſtimat
.
De vulpe & elephante poſtquam ra­
tione
conſtat, nullum ex aliis animalibus hu­
ius
prudentiæ capax eſſe, non debemus ob
hæc
exempla, quæ tot modis ſeruari poſſunt,
adduci
in aliquam ſuſpicionem, quòd talia
animalia
ſolertia participent.
Verum ob sen­
ſuum
(vt dixi) excellentiam, quædam viden­
tur
, aliis ſolertiora, cùm non ſint, poſitiuo
enim
cùm careant, neceſſe eſt vt etiam com­
paratiuo
.
Mentis igitur humanæ partes 4.
iunctio
, iudicium, intellectus & voluntas.
Cumque duplex ſit appetitus, hic quidem
abſque
ſenſu illo cum ſenſu ſedent in volun­
tate
, & ſenſili animæ parte affectus ipſi, ve­
lut
miſericordia, crudelitas, ira, manſuetudo,
audacia
, timor, fides, perfidia, verecundia, im­
pudentia
, odium amor, letitia, triſtitia, libi­
do
, continentia, ſegnities, promptitudo, laſ­
ciuia
, moderatio.
De intellectu igitur pri­
mùm
ac voluntate dicendum erit.
Intellectus, res eſt ipſa quæ intelligitur:
velut
cum equum intelligo, intellectus meus
eſt
forma equi: ideoque eſt forma genera­
lis
, & velut prima materia.
Sed voluntas eſt,
cum
fertur extra, ideoque & obiecto poſte­
rior
: nec eſt idem obiecto huic, ſed illi ſimi­
lis
.
Differunt igitur in duobus maximè: pri­
mum
, quòd intellectus eſt res ipſa intellecta:
voluntas
verò tantummodo illi ſimilis: ſe­
cundò
, quia intellectus eodem momento
conſtat
quo intellecta res: voluntas autem
poſterior
eſt.
Vt verò ad oculum lumen &
tenebræ
, ita ad voluntatem odium & amor:
ad
intellectum verò falſum ac verum.
Sed
cur
verum & ex falſis, & ex veris ſequitur:
falſum
autem nunquam ex veris?
Hoc ideo
contingit
, quoniam in falſo aliquid poteſt
contineri
veri, vt in homine quòd ſit aſinus
continetur
quòd ſentiat: at in verò cum pu­
rum
ſit, nihil poteſt falſum contineri.
Cum
igitur
à toto ad partem deductio optima ſit,
ex
, falſo verum ſequi poterit, ex vero nun­
quam
falſum: non ergo ex falſo vnquam
verum
ſequitur, ſed ex ea veri parte quæ in
falſo
continetur.
Afficitur autem intellectus
veri
intelligentia, non parua voluptate, ob
tres
cauſas.
Prima quòd ſolùm hoc opus in
nobis
proprium eſt, atque cum diuis tantum
commune
.
Secunda, quoniam nobilioris vir­
tutis
hoc munus eſt: eſt autem opus ipſum
virtutis
perfectio.
Tertia, ob vtilitatem, quæ
ex
intellectu ſcientiaque veri conſequitur.
Falſum verò odioſum ſemper propter ſe,
quoniam
verò quandoque conducit ad ex­
plendam
libidinem gratum eſt.
Attamen fa­
bulis
aptè compoſitis delectamur, quia vero
ſimiles
viderentur, & mirabilia continent,
delectantur
ob id pueri magis ſenſibus &
ſtolidi
ſapientibus, quia veritas in his plus
pueri
& ſtolidi ineſſe putant.
Quin etiam le­
ctis
audita ſunt iucundiora: & interea quæ
leguntur
, magis grata quæ aliena lingua con­
ſcripta
ſunt: & libri qui rariores ſunt, magis
delectantur
.
Cauſa in omnibus ineſt, raritas
ſcilicet
: nam rara, in libris raris continen­
tur
, paucioribus cognita, qua difficillibus ra­
riora
ſunt, quia pauciores ſciunt, quæ au­
diuntur
, rariſſima quæ ſolis nobis narra­
ta
ſunt.
Vnde nihil delectabilius homi­
ni
colloquiis de magnis rebus, tùm ſe­
cretis
.
Vileſcunt enim quæ omnibus co­
gnita
ſunt, & ſi precioſa ſint.
Ob id ſa­
cerdotes
obſcurè traditas voluêre eſſe ſuas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index