Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 403 > >|
1vt mirer eos, qui affirmant, iridem vbi in­
cubuerit
, plantas illas efficere odoratas, tum
maximè
ſi iam naturâ tales ſint: vt laurus,
iuniperus
, myrtus: credo potiùs cauſam
eſſe
, quam dixi, cur optima terra poſt ſicci­
tatis
imbre ſuperueniente benè oleat.
Quis
enim
vnquam irridem vidit arbori incum­
bentem
?
cùm ſola ( vt dixi ) viſus imagi­

ne
conſiſtat.
Quod igitur dicere oportet,
cum
Ariſtotele eſt, iridem apparere cum
ex
guttulis nubes humilis eſt, quæ poſt lon­
gas
ſiccitates arboribus ſuperueniens iam
natura
odoratis concocto protinus humido
guttularum
tenui, in vapores mirum in
modum
odoratos euaneſcit: nam hoc ego
quandoque
in æſtate matutinò vidi, in ro­
ſæ
arbore iam areſcente: tantus enim ex
rore
citra iridem fragrabat odor, vt vix ei
quanquam
auſim comparare.
Hac de cauſa,
qui
iridem viderunt iam, & naturam eius ig­
norant
, odoris cauſam in eam referunt.
Ma­
tutinę
imbres, veſpertinæ ſerenitatem indicare
apud
nos ſolent: quoniam nobis tempus quale
cœlum
plerumque occidente Sole, at ſere­

num
in iride veſpertina.
At Corona, & Vir­
, vel diu manent inconcuſſæ, & nimbos
prædicunt
, nam nubes eſt denſa, quæ tam­
diu
immota manet, & radiis ſyderis non
conſumitur
, nec diſſipatur, quòd ſi pars
maneat
, pars repentè diſſipatur, aut tota
ſimul
diſſipetur, ventos prænunciat, ex ea
parte
, quæ rectè imminet auulſæ parti, vt
ſit
quaſi ventus chorda relicti arcus Halo­
nis
, vel æquidiſtans parti ſupremæ, aut la­
teri
auulſæ partis Virgæ: at ſi ſenſim emar­
ceſcant
, tenuitatis vaporum indicium præ­
bent
, atque ideò etiam ſerenitatis.
Diffe­
runt
autem inter ſe Pareliæ, & Virgæ, quan­
quam
ambæ rectæ ſint ( nam inter Iridem

& Coronam, quum Corona ſit circulus
completus
, haud obſcura eſt differentia)
quòd
Virgæ oblongæ ſunt, & coloribus
Iridis
diſtinctæ, vno, perſæpè duobus, plu­
ribuſve
, quandoque in ſummo nubium qua­
ſi
imminentes capiti, aliquando quaſi deſ­
cendentes
, iuxta nubium ſitum: non val­
latæ, ſed anguſtæ, vnde nomen ſum­
pſerunt
.
At Pareliæ rotundæ quaſi, aut
parum
oblongæ, Solem aut Lunam gemi­
natam
oſtendunt: quandoque à lateribus
Solis
vna ſingulis, ſic vt tres Soles quan­
doque
referant vt ego ſemel vidi: nec ſatis
noueram
oculo, quis eſſet verus, adeò mica­
bant
, qui à lateribus erant radiis: aderant
tunc
& Iris vna, & Corona etiam, in cœ­
li
medio ( dictum mirum) quum nullus Sol
ibi
eſſet, ſed omnes in Oriente: neque enim
fiunt
hæc, niſi Sole occiduo, aut Orien­

te
, dum nubes caua excipit, ac denſa ra­
dios
, atque remittit.
Igitur quum tres Lu­
fuerint, media erit vera.
Accidit rarò
de
Luna geminata, rariſſimè de triplici:
quòd
non fiat, niſi Luna (vt dixi) in Orien­
te
, vel Occidente, ob cauſam de Iride aſſi­
gnatam
: nec niſi plenilunio fermè, cum
alio
tempore ſit imbecillior: purum etiam
aërem
& denſiſſimam nubem expoſtulat.
Cum verò trigemina futura eſt, manife­
ſtum
eſt, quòd duas tales nubes, ac lo­
cis
opportunis conſtitutas adeſſe oportet.
Frequentior eſt Parelia Solis duplex, quàm
Lunę
ſimplex.
Simplex autem Solis frequens
eſt
, ac nullis nautis penè, magno etiam cum
periculo
, non viſa.
Accedit ad Parelia­
rum
Lunæ raritatem, quod homines no­
cte
non adeò vigilant, & in locis manent
apertis
, ac ſub diuo, ſicut de die, vt plu­
res
longè fiant forſan, quæ non videntur.
Solis autem imaginem impoſſibile eſt om­
nes
latêre, tot ſub dio mortalibus.
At­
que
( vt reor ) eadem eſt cauſa, cur paucæ
irides
Lunæ videantur: nam & nocte
primum
, Luna luminibus ſaltem fermè

plena
, non multum circa æquinoctia­
lem
circulum, & finitori propinqua vi­
deri
poſſunt.
Hanc ferunt in Germania,
vbi
frequentius videtur ob poli altitu­
dinem
, & nubium denſitatem, bis vi­

ſam
vna ætate, Candida eſt multò ma­
gis
ſolari iride, vt pro cæruleo obſcura viridi­
tas
, pro viridi croceus, pro crocea albus fer­
ſubiiciatur.
His rationibus palam eſt,
cùm
Sol aut Luna nunquam retrò capita
noſtra
agantur ad Boream, ſitque centrum
iridis
in linea à Sole ad oculum, iridem in
Oriente
in Occidente, & in Septentrione
tantùm
ſpectari poſſe: in Auſtro nunquam
niſi
quantum ex Solis, & finitoris diuerſi­
tate
contingit, æſtate parietes in mane ver­
ſus
Boream à primis radiis eius illuſtrari,
Cùm
enim æſtate Sol oriatur, vbi circulus

Cancri
finitorem ſecat, ratio ſphæræ edo­
cet
, vt nobis auſtrum inſpicientibus, vm­
bras
adeò obliquas exporrigat, vt ad Au­
ſtrum
tendere videantur.
Eadémque ratio
dum
occidit, viget: nam verticis axis cùm
ad
centrum terræ deſcendat: Sol verò citra
centrum
terræ in circulo Cancri feratur,
neceſſe
eſt, vt quantò magis finitori pro­
pinquus
eſt Sol, illum borealiorem no­
bis
videri, cùm lineæ, quæ ad verticem ten­
dit
noſtrum, partis imæ comparatione ve­
ſit borealis.
Sagitta enim ad circulum
Cancri
perueniens in finitoris ſuperficie,
breuior
eſt, quàm vt nos attingat.
Iris, & pare­
liæ
quid ſi­
gnificent
.
2.Problem.b
3
.
Virgæ, &
pareliæ
, in
quod
diffe­
rant
, tum
iris
, & coro­
na
.
45[Figure 45]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index