Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 403 > >|
1tate: perſpicuum autem actu nullo colore
conſtat
.
Si obſcuritas quædam aqueo adiun­
gatur
, fit cœleſtis, vel cœruleus color: vt
in
cœlo.
Quidam colores luminis videntur
eſſe
experteas, quia in rebus ſunt nitore ca­
rentibus
: vt liuidus, ater, & ferrugineus.
Ater
eſt
niger, omni ſplendore carens, vt atra­

mentum
& carbo.
Pramnius (vt dixi) cùm
ſplendet
, niger communis eſt illis.
Eſt colos
nomine
carens, qualis in lacca rubeus ob­
ſcurus
, hunc lacceum vocabis.
Quidam co­
lores
lucem modò admittunt, modò non ha­
bent
, vt cœruleus & praſſius.
Albus fit, cùm
humida
exareſcunt, vt folia: vel ſi ſitum
contrahant
, vt panes, & pili in ſenibus, &

in
morbis, & generaliter in debilibus.
Nam
& capræ, & boues hoc colore habentur vi­
liores
atque imbecilliores nigris aut ferru­
gineis
.
Canities enim fit, cùm humidum
putreſcit
, & ob putredinem rareſcit, & ob
raritatem
aër ingreditur.
Declarauimus au­
tem
ſuprà, putredinem non fieri in ſitu per­
fectam
, ſed quòd à frigido moderetur.
Fiunt
& alba à ſicco nimio, vt in calce, oſſibúſque
combuſtis
.
Quædam etiam alba fiunt humi­
do
non concocto, vt oſſa & radices.
Item
medullæ
quædam, vt ſpinæ, & cerebrum, &

oſſa
.
Niger fit aduſtione aërei, vel terrei hu­
midi
: aërei quidem, vt atramentum pro
typis
, quod fiat fumo olei ſeminis lini: tum
verò
carbones & fuligo, terrei.
Fit & nigrum
excluſo
omni aëre ob terram & aquam mi­

ſtam
, vt ſub impluuiis vmbroſis.
igitur
ſunt
colorum cauſæ, quibus facilè eſt intel­
ligere
, cur animalibus non paucis color pi­
lorum
nigrior ſit ab ortu, quàm ætate pro­
cedente
: quoniam calor in vtero magis ef­
ficax
fuerat, & humidum pinguius, quod
temporis
ſucceſſu dilutum eſt aqueo.
Indi­
cio
eſt quòd ab ortu, nulli animali fiunt pili
nigri
, inde tempore procedente, rufi aut fla­
ui
.
Nos quidem, vt mater retulit, cum capil­
lis
craſſis ac nigris prælongis nati ſumus.
Sed cur nullis animalibus pili virides, neque
capilli
non etiam purpurei, aut vinoſi?
Quo­
niam
pilus cùm ſit denſa & craſſa ſubſtan­
tia
minimè lucis eſt capax: hi autem colo­
res
multa luce indigent, vt demonſtratum
eſt
.
Fiunt tamen aurei capilli, quia rari &
flaui
ſunt, concipiúntque lumen, præſertim
ſi
ſæpius lauentur.
At aureus colos fit flauo
illuminato
.
Sunt autem colores principales,
albus
, croceus, purpureus, puniceus, viridis,
cœruleus
, niger.
Fiunt autem diuerſis ex ma­

teriis
, ſed metallica diuturniora, ſæpius
etiam
viuaciora: albus ceruſſa, rubeus cin­
nabari
, cœruleus cyaneo lapide (lazuli vo­
cant
vulgares) flauus auripigmento, niger

terra
eius coloris, viridis ærugine.
Olim
purpureus
fiebat è ſanguine muricis piſ­
pis
.
Erat hoc purpuræ genus ſplendidum
valde
, & regibus familiare, longéque aliud à
noſtro
, quod cum cocco fit.
Virgil.
Tyrióque ardebat murice læna.
Prannius.
Argenteus.
Plumbeus.
Aqueus.
Praſſius.
Æruginoſus.
Ceruleus.
Melonge­
neus
.
Laceus co­
lor
.
Caniciei
cauſa
.
Non totus ſanguis huius conchæ ap­
tior
, ſed qui in faucibus tantùm colligeba­
tur
, & à viuente animali: cum vita enim
ſplendor
, & gratia ſucco peribat.
Concha
turbinata
, intus rubens, exterius quaſi ſpi­
culis
ſparſim munita, in mucronem deſinit.
Africa cœruleam olim mittebat, Tyrus ru­
bentem
: nunc periit vſus, nec ſatis ſcio
cur
.
Bonum eſſet, ſi reuocaretur: precio­
ſior
enim & pulchrior tinctura quam coc­
cus
.
At de cocco dicemus in plantarum hi­

ſtoria
, nunc ad ſermonem de lumine redea­
mus
: illud in dubium vertentes, cur ſcili­
cet
cùm ex toto Sole iam radios procedere
dixerimus
, Solémque ipſum terra longè
maiorem
, non vmbræ omnibus rectæ ſint,
& vndique etiam æſtas ſemper?
At cauſa
huius
eſt, quòd quanquam radij ad perpen­
diculum
in terram deferantur, vt plana eſt
(hoc enim confiteri neceſſarium eſt) haud
tamen
in centrum hi radij terræ diriguntur:
vnde
cùm rotunda ſit non plana terra, ra­
dij
qui ad nos veniunt ex ſitu rerum, quæ
terræ
incumbunt, ad perpendiculum non
ſunt
conſtituti: vnde ſolùm verticem, quaſi
ex
puncto Sol à parte Boreali tangit, vm­
bras
igitur auſtrales efficere non poteſt.
Facilè iſtud figura effinges, ſi duos circu­
los
, alterum minorem, maiorem alterum,
deſcribas
.
In minore autem à centro ductis
lineis
, paululum extra circulum ipſum pro­
feras
, quicquid extra fuerit, homines, plan­
tas
, turres & montes exiſtima, videbis quàm
minimo
ſpatio comprehendatur, quod ex
vtraque
parte radios à maiore circulo exci­
pere
poteſt: ergo ſolùm hi, qui per dimi­
diam
partem, id eſt, per ſtadia trecenta quin­
quaginta
, quæ Soli è directo ſubiicitur, vm­
bras
habebunt rectas.
Dubitabit autem aliquis quoniam par­
tem
Ptolemæus 500. ſtadiis definit, alij 700.
Hoc
autem contigit, quoniam Ptolemæus
iter
rectà definiuit, Eratoſthenes autem,
commune
.
Sed vt ad propoſitum redeam,

quæri
etiam ſolet, cur non vbique æſtas
ſit
, cùm vbique ſuper planum terris radij ad
perpendiculum
incidant.
At dices, non ad
perpendiculum
ſunt: non enim ad cen­
trum
terræ tendunt.
At id non ſufficere vi­
detur
, cùm ratio reflexionis ex hoc robur
(vt oſtendimus) accipiat, quòd radius in ſe
redeat
: at magnitudo terræ hoc facit: nam
& plana ſpecula ad perpendiculum refle­
ctunt
, ſi ſupina in terram ponantur.
Verùm
hoc
non eſt, imò aliò radij reflexi tendunt
ad
aduerſam Solis partem.
Quomodo igi­

tur
à planis ſpeculis ad perpendiculum fiet
reflexio
?
Cùm ſic Soli fuerit expoſitum, vt
illius
ſuperficies ſi protracta quantum ve­
lim
intelligatur, ſemper æquidiſtet ſuper­
ficiei
planæ Solem contingenti in puncto,
per
quam producta ex centro Solis ad ſuper­
ficiem
ſpeculi rectà tranſit.
Finge igitur
ex
terræ centro lineas ad illius ſuperficiem
venientes
planis orthogonias incumbere,
intelliges
ea plana nihil facere, vt radij
ex
Sole, quamuis maior ſit longè terra, in
ipſa
plana ſint orthogonij.
Cùm igitur ad
nus
Solis radij, noſtrámque planitiem ve­
niant
, nec ad perpendiculum centri ratione
terræ
, cùm in terræ centrum non tendant:
nec
velut ſuper erectam ſpeculi ſuperficiem,
cùm
planum terræ ſit in quod quæ ad per­
pendiculum
ex centro terræ cadat: nec pla­
num
hoc plano Solis æquidiſtare illi poſſit,
in
quod rectà è centro Solis ad perpendiculum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index