Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
< >
page |< < of 403 > >|
1uant ad experimentorum veritatem aſſe­
quendam.
Seu igitur ſolis ac ſyderum radios
per ſe calidos dixeris, ſeu ipſos non calidos,
ſed calefacere, nobis ex æquo ſatisfactum
erit.
Mihi autem videtur, calorem eſſe ſub­
ſtantiam radij ſideris: nec tamen calorem
hunc, cùm à lumine ſit inſeparabilis, qua­
litatem eſſe, quæ corrumpatur.
Nec enim
calor, qui in elementis aut miſtis excipitur,
eſt cœleſtis, ſed cœleſtis imago ſolùm: igi­
tur vt lux propria eſt ſideribus, ita calor, cui
nullum eſt frigus contrarium, ſed frigus ſo­

la caloris priuatio eſt.
Verùm dices: Si mo­
tus, caloris cauſa eſt, cur in lecto, & dum
maximè quieſcimus, maximè calemus?
Ve­
rùm motus calorem excitat, refrigerat au­
tem dum locum mutando nos aëri frigidio­
ri exponit.
Itaque in hyeme magnus mo­
tus excalefacit, exiguus refrigerat.
Sed di­
ces: Cur autem frigent, qui quieſcunt, in
lecto autem calent?
Videtur autem aliquid
conferre pluma, aut cottum, vel lana, quæ
in lectis habentur.
Verùm cauſa præcipua
eſt, quia non mutatur aër, qui nos tangit
ſub culcitra collectus: extra autem lectum
quieſcentibus aër mouetur.
Ex motu autem
bifariam refrigeratur homo, tum quia aër
calefactus circum nos manens recedit, tum
quia motus (vt dictum eſt) refrigerat aërem.

Sed ad lucis ac luminis hiſtoriam redeo.
Lu­
men igitur eſt lucis ſimilitudo, quæ clari­
tas in ſe, & caloris ſubſtantiam adeò habet
annexam, vt propè nihil ſit aliud.
Ob hoc
clariſſima ſydera etiam calidiſſima, vt Sol,
Canis vterque, & Iupiter: non igitur lu­
men, & claritas, & calor tres ſunt res, ſed
vna, diuerſorum comparatione, diuerſa
nomina, & etiam diuerſam imaginem re­

præſentationem ſuſcipiens.
Lux verò à qua
lumen profluit, claritas eſt ex illius tertio
genere: vtque in perſpicuo corpore à luce
fit lumen, ita in opaco color: & ipſa hæc
omnia ſui ſpeciem producunt: nam per pra­
ta ambulantes, virides facies habere viden­
tur.
Potens igitur color cum hæc faciat in
aëre libero, quid in obſcuro faciet?
vbi hæc
ſola lux ſit vitioſa, atque alieno colore in­

fecta.
Sic igitur lucerna ex aqua ardente ſo­
la, & ſale repræſentat ( dum omnis alia ab­
ſit lux ) facies pallidas, vt mortuorum: hoc
enim expertus ſum.
Et eadem ratione, ſi in
lampades virides oleum viride accendatur
(quod referunt fieri vna immatura in oleo
tandiu contenta, vt matureſcat ſub Sole) vi­
ridia omnia apparebunt.
Quid amplius, lu­
cerna vitrea concluſa vndique colorem trans­
fert
validum, lumine in ea accenſo ad obie­
ctas res.
Sunt autem validi colores, niger, vi­
ridis, albus, rubeus, cyaneus ſeu cœleſtis.
Ignis autem expreſſiùs hoc facere poteſt, &
longè maiora, vt ſerpentum imagines re­
præſentare.
Oportet autem vt potentia talis
ſit, & à fumo proprio ad rerum imagines
repræſentandas adiuuetur.
Ergo lumen colo­
rem, & magnitudinem, & formam mutare
poteſt, vt trabes ſerpentes videantur, alienam
tamen figuram recipere nequeunt.
Neque
enim (vt dicunt) homines abſque capitibus
videri poſſunt, aut cum canino capite: ſed ſi
lumen capita abſcondet, abſcondet & reli­
qua.
Neque formam mutare poteſt ſecun­
dum luminis naturam, ſi pro forma figura
intelligatur.
Quod verò occulta fit vi, aut
omninò non fiet, aut rariſſimè.
Videntur au­
tem mutari non ſolùm propria, ſed etiam
communia ſenſibilia: ac quædam eorum ma­
gis ac faciliùs, vt magnitudo, numerus, quies,
motus, ac figura.
Etenim in quadratis fora­
minibus quædam rotunda videntur, quia
non per ſe ſentiuntur, nec adeò exquiſitè,
nec adeò vehementer in ſenſum imprimunt:
lumen autem, & calor viſus ſunt propria.
Verùm de coloribus ſuo loco dicemus, nunc
de lumine, & repræſentationibus tractatio
eſt.
Eſt autem ( vt dictum eſt ) lumen lucis

imago in corpore perſpicuo.
Perſpicuum au­
tem triplex: quoddam æquale, quoddam inæ­
quale, ſeu in partibus ſuis diuerſum, & quod­
dam ſola ſuperficie, cuiuſmodi ſunt ſpecula.
Hoc autem nitorem dicimus. In perſpicuo
æquali lumen rectà procedit, in inæquali au­
tem frangitur, à tenui reflectitur.
Iuxta hoc
igitur conſtat, tres tantùm eſſe ſpecies lu­
minis, rectam, reflexam, & refractam.
Re­
cta oſtendit res vt ſunt, refracta mutatas, re­
flexa velut à ſpeculis debiles.
Miſcentur

quandoque hæc, veluti cùm à craſſiore vi­
tro oppoſito plumbo lumen ſimile refran­
gitur, ac reflectitur.
Optima igitur è chaly­
be, vel argento ſpecula, de quibus inferiùs
agetur, docebimus, non è vitro, cryſtalló­
ve: quamvis aliter homines credant.
Sed
quia quæ è metallo ſunt, facilè vitiantur, ob
id creditum eſt, meliora eſſe vitrea.
Metal­
lica igitur exactiora, vitrea diuturniora, niſi
frangantur: leuis enim ille nitor non adeò in
vitro extinguitur, quoniam in materia ſic­
ciore non tam facilè hæret.
Cauſa enim cur
hæreat, eſt humidum: in humido enim vin­
culum adhærentium.
Sed & figura vitiantur,
quæ reflectunt, & ea in quibus lumen fran­
gitur.
Itáque ſpecula concaua, & conuexa,
item perſpicilia non æqualia, falſas reddunt
imagines.
Hinc cauſa colligitur, cur non

tam ex ſolo, quam è muris, nec tam è muris,
quam è ſpeculis reddantur imagines?
Nam non
niſi in perſpicuo fit lumen è luce: quæ autem
non nitent, non ſunt perſpicua, ideò lumen
perit: omne enim ſolidum perſpicuum nitet,
& omne nitens eſt perſpicuum.
Quamobrem
in vndis etiam effigies relucent.
Vnde Vir­
gilianum illud:
Nec ſum adeò deformis, nuper me in littore vidi,
Cùm placidum ventis ſtaret mare: non ego Daphnim
Iudice te metuam, ſi nunquam fallit imago.
Lacteæ viæ
cauſa.
Cur radij re­
flexi videan­
tur, & calo­
rë augeant.
Ignis cur ex
cauis ſpecu­
lis accenda­
tur, & non in
alba mate­
ria.
Ignis cur à
ſphærulis
cryſtallinis
in ſole poſitis
accendatur.
Sol quomodo
calefaciat.
Subtilitas,
calor, ac mo­
tus, cauſæ
viciſſim.
Cur in lecto
magis ca­
leamus.
Lux quid
ſit, & lumen.
Ambulantes
per prata, fa­
cies virides
habere vi­
dentur.
Modus re­
præſentandi
facies homi­
num ſub di­
uerſis colori­
bus.
Luminis tres
ſpecies.
Optima ſpe­
cula quæ.
Cur à nitidis
tam, cùm lumen
reflectatur.
Cur aliqua
ſolida per­
ſpicua.
Videntur autem ab omnibus reflecti ra­
dij, quia aliquis nitor in omni ſolido cor­
pore eſt.
Verùm illud mirum, cur calor, &
radij per ſolida, craſſa atque perſpicua ma­
gis permeent, quàm per opaca, tenuia, ac
rariora: non enim meatibus implentur per­
ſpicua, qui aër continuus eſt: & in vitro, &
cryſtallo meatus illi directi non poſſunt
eſſe, quia non conſiſteret: radij autem re­
cti.
Nec aqua patitur meatus, cùm tamen
ſit perſpicua.
Omne igitur quòd lucis ima­
ginem recipit, id autem fæculentum non
eſt, ſed clarum, perſpicuum dicitur.
Non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index