Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1fligit, non quidem in centro grauitatis, id eſt, in medio, ſi ſit cy­
lindrus, vel parallelipedum;
nec in extremitate mobili; ſed in eo
puncto, in quo eſt centrum impetus impreſſi, id eſt, quod æqualem
vtrinque dirimit impetum: ratio eſt;
quia tunc totus impetus agit,
quantùm poteſt;
illud autem punctum Geometria demonſtrat eſſe
terminum mediæ proportionalis, inter totum cylindrum, & ſub­
duplum; modò nulla ratio vectis habeatur alioquin centrum pro­
cuſſionis diſtat 2/3 ab extremitate immobili.
10. Cùm fuſtis inflectitur, reditque ad priſtinum ſtatum, vt
videre eſt in tudicula maiore, maior ictus imprimitur:
quia non
tantùm agit impetus extrinſecùs adueniens;
verùm etiam potentia
quædam media, quæ corpora compreſſa, vel tenſa, ad priſtinum
ſtatum reducit: hinc maximus eſt ictus tudiculæ, cùm eo inſtanti,
quo reductum eſt omninò manubrium priori rectitudini, infligitur
ictus, quia tunc vis potentiæ mediæ eſt maxima.
11. Rotato flagello ideò maxima vis ineſt, quia diutiùs potentia
manet applicata:
hinc vides hoc principium eſſe vniuerſaliſſimum,
quod iactis, pulſis, & impactis competit;
de malleorum ictu idem
prorſus dicendum eſt, quod de fuſte;
ſi autem mallei cadant
ex eadem altitudine, motu naturali accelerato, ictus ſunt vt
mallei, quia duplus malleus, v. g. duplum impetum acquirit: nam
ſingulæ partes ſeorſim æqualem impetum acquirunt.
12. Si verò ex diuerſa altitudine cadant, vel ſunt æquales, vel
inæquales:
ſi primum, ictus ſunt vt tempora, quibus cadunt: ſi
ſecundum, ictus ſunt in ratione compoſita temporum, & mal­
leorum:
ſi ſunt infinitæ, partes actu, nulla eſt proportio percuſſionis
granuli cadentis, & rupis ingentis grauitantis;
ſed hoc vltimum fal­
ſum eſſe conſtat;
non poteſt tamen determinari proportio vitium
grauitationis, & percuſſionis, niſi numerus inſtantium: quibus durat
motus deorſum cognoſcatur.
13. Leuiſſimi lapides vix emittuntur ad modicam diſtantiam;
quia ſtatim ſeparantur à potentia:
parallelipedum cadens de or­
ſum in ſitu horizontali maximum ictum infligit in centro grauita­
tis, id eſt, in medio;
quia tunc totus impetus agit, totus enim impe­
ditur:
in aliis punctis minor eſt ictus, iuxta proportionem maioris
diſtantiæ à prædicto centro: ſi verò percutiatur cylindrus innatans,
maxima erit vis, vel effectus ictus in centro grauitatis propter ean­
dem rationem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index