Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1ab ipſo proijciente mediatè, vel immediatè, cuius vi deinde mouetur; at­
qui vnus impetus illud ipſum præſtare poteſt, vr conſtat ex dictis, toto,
lib. 1. additum eſt, vel niſus ad illam, vt producitur impetus in omni
pulſione, nec in omni percuſſione;
cum enim quis pellit ingentem rupem
ſeu percutit pugno; nullum certè producit impetum, niſi aliqua pars
auolet, quæ omnia conſtant ex dictis l.1.
Definitio 2.
Reſiſtentia mobilis eſt illa ratio, que mobili ineſt, cuius vi vel motum omnem
ipſum mobile ab applicata potentia renuit vel tardiorem tantum permittit.
Quid verò ſit illa ratio, & in quo poſita ſit explicabimus infrà; nihil
enim aliud nomine reſiſtentiæ intelligi poteſt, quàm id, quo mobile re­
ſiſtit motui;
reſiſtere autem motui, eſt vel totum impedire motum vel
eius partem, per quid autem reſiſtat, & propter quid dicemus infrà: ſatis
eſt dixiſſe, quid ſit reſiſtere & reſiſtentia.
Hypotheſis.
Lapis 20. librarum difficiliùs proijcitur, vel ſuſtinetur ab eadem po­
tentiâ, quàm lapis vnius libræ; hypotheſis certa eſt.
Axiomata nulla præmittemus cum Theoremata lib. 1. demonſtrata
ſufficiant.
Theorema 1.
Explicari poſſunt omnia phœnomena ſuſtentationis.
Primò, vt manus ſuſtineat pondus in ſitu horizontali producit in ſe
impetum;
quia, cùm brachium libero motu librari poſſit, ſuo pondere
deſcenderet, niſi aliquod reſiſteret;
ſed ipſum brachium non reſiſtit; igi­
tur aliquid quod brachio ineſt; igitur impetus.
Secundò, impetus, quem ipſa potentia motrix in brachio producit,
non eſt maior impetu grauitationis ipſius brachij;
quia alioquin præua­
leret; igitur brachium aſcenderet, contra hypotheſim.
Tertiò, ille impetus non eſt etiam minor; quia alioqui impetus gra­
uitationis præualeret; igitur brachium deſcenderet, contra hypo­
theſim.
Quartò, hinc ſequitur eſſe æqualem, cùm ſit per n.1.nec ſit maior per
2.nec minor per 3. ſequitur neceſſariò eſſe æqualem.
Quintò, ſingulis inſtantibus impetus productus priore inſtanti de­
ſtruitur; probatur, quia quotieſcumque ad lineas oppoſitas ex diame­
tro determinantur duo impetus æquales, deſtruuntur, ſi deſtrui poſſunt
per Theorema 123.lib.1. at verò impetus innatus deſtrui non poteſt, per
Theorema 77. libro 2. igitur deſtruitur productus à potentia mo­
trice.
Sextò, propter molliores partes organi, v. g. muſculorum, neruo­
rum, impetus naturalis aliquem ſemper effectum ſortitur, com­
preſſionis, diuiſionis, tenſionis:
ratio eſt, quia anima non produ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index