Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
[Figure 31]
[32] Zenith.
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[36] Ecce habitationes antedictas.
[Figure 37]
[38] S E P T E N T R I O. pars ſuperior.
[39] Media nox.
[Figure 40]
[41] Horænoctis.Horædiei.
[Figure 42]
[43] Luna creſcensCongreſſus ſiue con-iunctio Solis & LunæLuma decreſcensDiametra radiatio, ſiue op poſitio Solis & Lunæ
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
< >
page |< < of 140 > >|
32PRIMA PARS COSMO.
Idem aliter per Baculum quem Astro-
nomicum dicimus, ex motu Lunae
vero, & stellarum non erran-
tium situ deprehendere.
ANtequã rem ipsam aggrediar, fustis seu bacu-
li fabricam Geometrica ratione consulto prae-
dicere decrevimus.
Fiat igitur semicirculus su
per F, centro, qui sit A, B, C.
Etex F, signo seu
centro, orthogonalis excitetur ad circumfe-
rentiam usq;
in longitudine. 5. 6. aut. 7. pedũ,
(quia ſecũdum eius longitudinem debet fieri
baculus seu fustis ex ligno solido &
glandoso
grossitudine digiti) &
tangat circulum in puncto B, sic erit semicir-
culus divisus in duos quadrantes, scilicet A, B.
& B, C. Quibus sic dis-
positis, pone unum circini pedem in F, signum, reliquum ad palmi
latum extende, &
fac mobili pede notas duas, unam versus A, ibidem
fiat nota G, Reliquam versus C, ubi notetur H.
Circino sic immoto
manente, ponetur unus pes in B, altero mobili describe circulum oc
cultum, ad quem ducendae sunt contingẽtes ex utrisq;
punctis circa
F, erunt´que ipsae lineae G, D, &
H, E, aequidistantes seu parallelae F, B.
Deinde quadrantem A, B. Similiter & B, C, divide in. 90. partes aut
gradus, hoc modo:
Primo in tres partes aequas, & iterum quamlibet
partem in tres.
Tertio quamlibet in duas. Postremo & ultimo in
quinq;
. Quibus & centro F, applica regulam, & trahe lineas occultas
per oẽs gradus:
& ubi iam productae lineae dispescunt G, D, & H, E,
lineas, notentur signa.
Quo facto, protrahe lineas a punctis G, D, li-
neae, usq;
ad opposita puncta lineae H, E. Quae quidẽ lineae transuersae
interscindunt F, B, ſemidiametrũ.
Deinde fiat baculus in longitudi-
ne F, B, habens aequales divisioves F, B, lineae.
Numeri itaq; giaduum
ab B, versus F, secundum exigentiam divisionis sunt aptandi.
Dein-
ceps fac tabulam versatilem seu pinnacidiũ in longitudine G, H, vel
D, E:
eius´que in medio fac foramen seu rimulam aut fissuram, in qua
idem baculus ad angulos rectos moveri possit, &
paratus erit Bacu-
his.
Cuius proxime sequentem sume formulam.
¶ Quemadmodum nunc ipsius Baculi Astronomici fabri-
cam non inconuenienter praediximus, similiter &
eius usum omnino necessarium typo quam di-
stincto, ac declaratione manifesta
consequenter describemus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index