Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Table of contents

< >
[Item 6.20.]
[Item 6.21.]
[Item 6.22.]
[Item 6.23.]
[Item 6.24.]
[Item 6.25.]
[Item 6.26.]
[Item 6.27.]
[Item 6.28.]
[Item 6.29.]
[Item 6.30.]
[Item 6.31.]
[Item 6.32.]
[Item 6.33.]
[Item 6.34.]
[Item 6.35.]
[Item 6.36.]
[Item 6.37.]
[Item 6.38.]
[Item 6.39.]
[Item 6.40.]
[Item 6.41.]
[Item 6.42.]
[Item 6.43.]
[Item 6.44.]
[Item 6.45.]
[Item 6.46.]
[Item 6.47.]
[Item 6.48.]
[Item 6.49.]
< >
page |< < (302) of 445 > >|
314302IO. BABPT. BENED.
ELIPSIM PROPOSITAM QVALITER
quadrare valeamus.
Illuſtri Uiro Franciſco Mendo Zzæ
QVod antea tuo nomine fecerat Marcus Antonius amicus noſter ſufficie-
bat.
Sed quia, quæ nunc à me petis, talia ſunt, vt ſine tripartita aequa-
liter
aliqua data proportione non poſſit aliquis exactè intentum perfice-
re, nihilominus, ſuppoſita di
335[Figure 335] cta diuiſione, reliqua facilia erunt.
Primum
enim eſt.
Propoſitam Ellipſim qua-
drare.
Sit igitur Ellipſis propoſita .a.b.d.c. cu-
ius axes ſint .a.b. et .d.c. dati, ſeu reperti ex
47. ſecundi Pergei, ſintque; duo circuli .a.e.
b.f.
et .g.d.h.c. circa eaſdem diametros,
tunc proportio .a.b. ad .d.c. dimidium erit
proportionis circulorum ex .2. 12. Eu-
clid.
ſed proportio .a.b. ad .d.c. æqualis
eſt proportioni maioris circuli ad Elli
pſim .ex .5. Archimedis in lib. de cono­
idalibus, quapropter proportio Elli-
pſis ad minorem circulum altera me-
dietas erit totius proportionis circulo-
rum, hoc eſt maioris ad minorem, qua
re Ellipſis media proportionalis erit
inter eos circulos.
Nunc verò cum
ex Archimede repertę fuerint duæ fi-
guræ rectilineæ æquales duobus circu
lis iam dictis, & inter has, reperta fue
rit alia media proportionalis propoſi-
tum obtinebimus.
Spheroidem propoſitam cubare.
AD EVNDEM.
PRopoſita ſphæroides erit, aut prolata, aut oblonga, ſit prius prolata, ſitque; .a.b.
diameter circuli, qui eam per æqualia ſecat, circa quam .a.b. vt circa axem in-
telligatur ſphæroides oblonga, cuius ſpiſſitudo ſit .d.c. axis prolatæ, cogitemus nunc
duas ſphæras .a.e.b.f. et .g.d.h.c. circa dictos axes.
Vnde quatuor corpora habebi-
mus, hoc eſt duas ſphæras, & duas ſphæroides, quas probabo continuas proportio-
nales inuicem eſſe.
Conſideremus igitur duos conos rectos, quorum .a.b. diameter ſit eorum baſium,
altitudo autem maioris, æqualis ſit ſemidiametro majori, hoc eſt medietati .a.b. al-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index