Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
< >
page |< < of 291 > >|
1gente, uelut in acerbis glandibus, quibus nihil triſtius guſtari po­
teſt.
Manifeſtum eſt igitur optimè conuenire hanc ſaporum diui­
ſionem cum muſica proportione.
Cumque ſapores ex ſeptem planetis pendent manifeſtè, Saturnus
emm habet aſtringens, quoniam frigidus eſt & ſiccus.
Iupiter pingue
contraria ratione, & quoniam hic ſuauis eſt, ille triſtis, acre & auſterum
conueniunt ſoli, apparetque in eis uis maxima ad ſpiritum uitalem confir
mandum, uiresque oens adauget, uelut & Sol.
Venus habet dulce: de­
monſtratione hoc non indiget.
Mars ſalſum & cum peruerſè diſpoſi­
tus eſt, amarum.
Luna inſipidum. Mercurius acidum, etenim frigida eſt
& humida Luna, & Mercurius tenuitatem quan dam habet cum tempe
ramento moderato, cuiuſmodi fermè eſt acidus ſapor, quan<08> ad fri­
giditatem declinet, parum enim habet uirium Mercurius q̊d minima ſit
ſtellarum, ut ſuprà docuimus.
Huiuſmodi ergo ratione conſiderata
Luna ad ſemiditonum pertinebit Mercurius ad ſextam minorem, Sol
ad ſextam maiorem, Mars ad tetrachordum, Saturnus ad ditonum,
Iupiter ad diapente, Venus ad diapaſon, unde plena illius dona uul
garis felicitatis opum honoris amoris & uoluptatis, poſt quem eſt
Iupiter, ut ſine his duobus omnino nulla poſsit eſſe felicitas.
Sed & in circulo ſigniferi aliquam muſica proportio habebit ra­
tionem: diapaſon emm erit & totius ad dimidium, & beſsis ad trien­
tem, & dimidij ad quadrantem, & trientis ad ſextantem, diapente aut
totius circuli ad beſſem, & dodrantis ad dimidium, & dimidij ad tri­
entem, & quadrantis ad ſextantem, diateſſaron aunt totius circuli ad do
drantem, & beſsis ad dimidium, & trientis ad quadrantem: itaque in hoc
ſolo cum Ptolemęo concordamus, in reliquis duobus neſcio qua ra­
tione Ptolemęus omiſerit unam coniugationem, nam cum eſſent qua­
tuor in diapaſon & diapente, tres tantum numerauit.
Reliquas aunt
quatuor per integra ſigna numerare licebit, ad rationem, tamen aſpe­
ctuum deducere non poſſumus, propterea efficaciam quandam ha
bent etiam ſignorum mutationes, ſed harmoniam non perficiunt,
nam & ſi ſumamus ſexquiquartam & ſexquiquintam, ut in his ſex­
quialteram, ſeu diapente conſtituamus, aut tria aut ſex ſigna acci­
pere oportebit: utrunque fuerit, reliqua pars ad diateſſaron pertinere
minimè poteſt: quamobrem conuenientius eſſet meo iudicio, ut to
tus circulus non ad diapaſon, uelut Ptolemæus, referretur, ſed po­
tius ad diapaſon diapente: ita enim conſtitutis quatuor, quinque,
ſex, duodecimque numeris, conſtaret tota ratio harmonica, diuiſo e­
tiam diapente in ditonum & ſemiditonum.
ſed de hoc ſatis.
Reuertamur ad ſapores, in quibus diximus aliam eſſe rationem
muſicam iuxta compoſitionem: cum enim inter ſapores qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index