Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 6.
Ille impetus ab aliqua cauſa producitur. Probatur, quia quidquid de no­
uo eſt, habet cauſam per Ax.8. lib. 1.
Theorema 7.
Producitur ab aliqua cauſa intrinſeca, quia non producitur ab aliqua
extrinſeca; alioquin motus naturalis eſſet ab extrinſeco contra definitio­
nem primam, & Th.1.
Theorema 8.
Hinc produci tantùm poteſt ab ipſa ſubstantia corporis grauis; nam graui­
tas eſt ipſe impetus innatus, de qua infrà: probatur;
quia nihil eſt aliud in­
trinſecum, à quo produci poſſit; quòd autem non producatur ab alio im­
petu ad intra, patet per Th.41. lib. 1.
Theorema 9.
Impetus productus primo instanti durat proximè ſequenti. Probatur pri­
mò;
quia ſemper habet ſuum effectum formalem; vel grauitationis, ſi
impeditur;
vel motus in medio libero; igitur non eſt fruſtrà; igitur
non deſtruitur per Th.162.lib.1. nihil enim exigit deſtructionem;
non
tota natura, quia non eſt fruſtrà per Ax. 6. non à contrario impetu, qui
ſæpè abeſt, vt cum liberè mouetur corpus graue in aëre, vel ſuſtinetur,
v.g. glans plumbea ab ingenti rupe:
adde quod, licèt producatur in cor­
pore graui impetus violentus ſurſum, non deſtruitur, tamen innatus; alio­
quin nihil eſſet, quod deſtrueret violentum per Th.150. & Schol. Th.
152.num.6.lib.1.
Theorema 10.
Impetus ille innatus, qui durat ſecundo instanti, conſeruatur ab aliqua cau­
ſa; eſt certum per Ax. 14.lib.1.num.1.
Theorema 11.
Non conſeruatur à cauſa primò productiua. Probatur per Th.144. lib.1.
alioquin non poſſet intendi ab eadem cauſa per Th. 146. lib 1. quippè
conſeruatio nihil eſt aliud, quàm repetita productio, vt conſtat;
nam
cauſa conſeruans verè influit;
igitur ſi eſt cauſa neceſſaria primo, & ſe­
cundo inſtanti æquali niſu influit;
influit enim quantum poteſt per Ax.
12.lib.1.quòd autem impetus intendatur, demonſtrabimus infrà;
conſule
Schol.Th.146.lib.1.in quo habes rationem præclari natura inſtituti;
quo
ſcilicet factum eſt, vt qualitates, quæ contrario carent à causâ primò pro­
ductiua; aliæ verò, quæ contrarium habent, ab alia causà conſer­
uentur.
Corollarium.
Hinc ab aliâ causâ conſeruari neceſſe eſt, vt patet, eáque aplicatâ per
Ax.10.lib.1. quæcumque tandem illa ſit; nos aliquando cauſam primam
eſſe dicemus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index