Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1ſurſum ferri per lineam verticalem, aliis verò inſtantibus videbitur cla­
riſſimè ferri per lineam nouam inclinatam.
Reſpondeo etiam admiſſa ſuppoſitione dici à me motum illum ſur­
ſum eſſe per lineam verticalem, quando eadem linea recta connectit
ſemper hæc tria puncta;
ſcilicet centrum terræ, idem punctum ſuperfi­
ciei terræ, & ipſam pilam;
ad illud verò quod dicitur de naui, non diffi­
teor verum eſſe; ſed dico non eſſe propriè motum violentum, de quo hîc
tantùm eſt quæſtio, ſed eſſe motum mixtum, de quo fusè ſuo loco.
Obſer­
uabis autem hîc me abſtinere à refellendis abſurdis illis ſuppoſitioni­
bus, quibus præmiſſæ objectiones innituntur; nam, cui quæſo in men­
tem venire poteſt ab ipſa entitate corporis grauis produci motum in ſe?

quis credat produci frigus ab igne?
calorem à niue? lucem à tenebris?
quæ porrò fabulæ, quæ commenta, quæ ſomnia excogitari poſſunt, quæ
non vileſcant ſi cum his comparentur.
Illa quoque corpuſcula excitata leuiora ſunt, quàm vt aliquod præfe­
rant rationis momentum; cum mera ſint philoſophiæ ludibria.
Denique illa hypotheſis de terræ motu nullis demonſtrationibus fir­
mata eſt, vt videbimus ſuo loco.
Vnum fortè eſt, quod difficilius obiici poteſt; ſit enim linea vertica­
lis AC, ſitque globus in A æqualiter impulſus per lineas AD & AB;

haud dubiè ſi anguli DAC, BAC ſint æquales: certè mobile feretur
per lineam verticalem AC, vt conſtat ex dictis.
Reſpondeo motum illum
eſſe violentum; eſt enim à principio extrinſeco, coque gemino, ſeu mix­
to, in quo non eſt difficultas.
Theorema 2.
Motus violentus habet cauſam; quia de nouo eſt, & tandem deſinit per
hypoth.
1. igitur habet cauſam per Ax.8.l.1.
Theorema 3.
Iſte motus ſupponit impetum; quia niſi eſſet impetus non eſſet natura­
liter motus per Th.18.l.1.
Theorema 4.
Iſte impetus debet eſſe in mobili projecto ſurſum; quia ibi eſt cauſa, vbi
eſt effectus formalis, ſed motus eſt effectus formalis ſecundarius impe­
tus per Th.15.l.1. igitur cum motus ſit in projecto ſurſum, in eo eſt etiam
impetus:
præterea ſecunda pars motus non ponitur à potentia motrice;
quia illa non eſt applicata mobili cum ponitur noua pars motus, igitur
ab alia cauſa applicata, ſed nulla eſt extrinſeca, vt patet, nulla intrinſeca
præter impetum.
Diceret aliquis ab aëre extrinſecùs ambiente mobile ipſum propelli;
ſed contra, nam aër, & omne aliud medium reſiſtit potiùs quàm iuuet, vt
demonſtrauimus l. ſecundo Th. 1. Nec dicas fuiſſe mentem Ariſtotelis,
cum nobiles Peripatetici contrâ ſentiant;
Albertus Magnus, Toletus,
Scaliger, Suarius, & recentiores;
neque hoc negauit vnquam Ariſtote-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index