Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
< >
page |< < (1) of 89 > >|
131MARINI GHETALDI PROMOTVS ARCHIMEDES
Seu,
DE VARIIS CORPORVM GENERIBVS
Grauitate, & magnitudine comparatis.
THEOREMA I. PROPOS. I.
SI duorum Grauium Corporum eiuſdem ge-
neris alterum alterius fuerit multiplex, quo-
tuplex maius fuerit minoris, totuplex erit
maioris grauitas, grauitatis minoris.
SINT duo corpora eiuſdem generis ABC, D, quorum grauita-
tes, EFG, ipſius ABC, &
H, ip-
2[Figure 2] ſius D, ſit autem corpus ABC,
multiplex corporis D.
Dico quo
tuplex eſt corpus ABC, corporis
D, totuplicem eſſe grauitatem
EFG, grauitatis H, diuidatur
enim corpus ABC, in partes ip-
ſi D, æquales, quæ ſint A, B, C,
quoniam igitur corpus A, æqua
le eſt corpori D, magnitudine,
&
ſunt eiuſdem generis, erit grauitas vnius æqualis grauitati alterius.
Sumatur grauitas E, æqualis grauitati H, erit igitur corporis A, gra-
uitas E, &
reliqui corporis BC, grauitas FG. Rurſus quoniam cor-
pora B, D, ſunt magnitudine æqualia, erunt æquè grauia, ſumatur
grauitati H, æqualis grauitas F, erit igitur corporis B, grauitas F, &

reliqui corporis C, grauitas G, &
ſic fiat, donec perueniatur ad vlti-
mam partem corporis ABC, æqualem ipſi D, ſit ea vltima pars C, quo
niam igitur corpus C, æquatur magnitudine ipſi D, æquabitur, &
gra-
uitate, quare grauitas G, æqualis erit grauitati H, ſequitur igitur
quot partes ſunt in corpore ABC, æquales ipſi D, tot eſſe partes in.

grauitate EFG, æquales ipſi H, quoties enim ſumpſimus in corpore.

ABC, corpus ipſi D æquale, toties &
in grauitate EFG,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index